Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Colum. V 11, 13. arb. 26, 2.) <7> Est etiamnum[*](etiamnunc Ev. H. etiam G.) nova inserendi ratio, ne quid sciens quidem praeteream, quod usquam invenerim[*](inuenerim dv. -rit r.), Columellae excogitata, ut adfirmat[*](adfirmet E.) ipse, qua[*](qua v. quo DdT. que E.) vel diversae insociabilesque [*](inso- ciabilisque DED.) arborum naturae copulentur, ut fici[*](fici dv. faci D. fagi E.) atque

oleae. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore[*](ampliorum E.) intervallo , quam ut contingi large possit ramo oleae quam maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim tempore edomari meditatione curvandi.[*](Colum. V 11, 14. 15. arb. 26, 3. IV 29, 13. (Varro I 40, 6).) postea fico adepta vires, quod evenire trimae aut utique quinquenni, detruncata superficie ipsum[*](ipsum quoque coni. S. ipsumque ll. G.)quoque deputatum et, ut dictum est,[*](115) adraso cacumine defigi in[*](in crure—fugiat transponi post cur- vandi voluit P.) crure[*](cruce Ev. a. C.) fici, custoditum vinculis, ne curvatura fugiat[*](an refugiat?). ita quodam propaginum insitorumque temperamento triennio communem[*](communem (sc. ramum) ego. -une DED. -uni dv. -uniter (del. inter) Huet ap. Brot.) inter duas matres coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse, nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta.

[*](extr.: (Colum. V 9, 13).) Cetero eadem illa de calidis frigidisque et umidis aut siccis supra dicta ratio et scrobes fodere monstravit.[*](135) in aquosis enim neque amplos neque altos facere expediet , aliter in aestuoso[*](aestuoso TBas. aestiuoso r v.D.) et sicco, ut quam maxime accipiant aquam contineantque. haec et veteres arbores colendi ratio est. ferventibus enim locis adcumulant aestate radices operiuntque, ne solis ardor exurat.[*](Colum. V 5, 6.) aliubi ablaqueant[*](ablaqueant v. alla- d. adlaqueant (-ntur E)r.) perflatusque [*](perflatusque dv. -atum usque r. -atuusque D.) admittunt. iidem[*](idem DD. id est E.) hieme cumulis a gelu vindidicant . contra illi hieme aperiunt umoremque sitientibus quaerunt. ubicumque circumfodiendi [arbores[*](arbo- ris DD. uncos posui, quia radices dicendum erat propter vv. in summa tellure oberrant; si radices ante ratio intercidisset, arborum radices scribendum esset.)] ratio [in circuitum[*](circuitum DTE. -itu dv. uncos posui cum Dal.; glossema est ad vv. in orbem.)] pedes in orbem ternos, neque id in pratis, quoniam [*](quoniam DD. qm??? d. quando Ev.) amore solis umorisque in summa tellure oberrant.

Et de arboribus quidem fructus gratia serendis[*](serendis inserendisque Tv. -di inserendique r.) inserendisque in universum sint[*](sint D1dv. sunt r.) dicta haec:[*](Colum. IV 30, 3. 4. 5.)