Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Quaedam autem natura[*](naturae D2. natorae D1.) tarde crescunt, et in primis semine tantum nascentia et longo aevo durantia . at quae cito occidunt, velocia sunt, ut ficus, punica, prunus, malus, pirus[*](pirus dv. Pinus r.), myrtus, salix, et tamen antecedunt divitiis[*](diui- tis DD.). in trimatu enim ferre incipiunt[*](incipiunt v. -pit ll.), ostendentes et ante[*](ostendens stante DE.). ex his lentissima est pirus, ocissima omnium cypirus et pseudocypirus[*](pseudocypirus C. -capirius ll. v.) frutex. protinus enim floret semenque perfert[*](profert d.v. a. S.). omnia vero celerius adolescunt stolonibus ablatis unamque in stirpem redactis alimentis.

[*](Th. H. III 18, 4. Cato 133, 2. 4. (52, 2).) Eadem natura et propagines docuit. rubi namque curvati gracilitate et simul proceritate nimia defigunt rursus in terram capita iterumque nascuntur ex sese repleturi [*](replentur d.) omnia, ni resistat cultura, prorsus ut possint videri homines terrae causa geniti. ita pessima atque execranda res propaginem tamen docuit ac viviradicem[*](uiuiradicem TG. uirira- D. uiridem ra- r.). eadem autem natura et hederis[*](natura et hederis S. naturae (-re D1E. -ra D2) tederis ll. -ra est hederis v.). Cato propagari praeter vitem tradit ficum, oleam, punicam, malorum genera omnia, laurus [*](lauros dT. laurum v. a. S e Ca-tone.), pruna[*](pruna J. -nam ll. -num S e Catone. -nos v. del. P.), myrtum[*](syrtus Dd. myrtus v. -tos C.), nuces abellanas et Praenestinas, platanum .

[*](Cato 51. 133, 3. Column. arb. 7, 2. Cato 51.) Propaginum duo genera: ramo ab arbore depresso in scrobem IIII pedum quoquo[*](quoquo dVerc. quoque rv. an quoquoversus vel undique?) et post biennium[*](post biennium D2V. posten- nium r.) amputato

flexu plantaque translata post trimatum, quas si[*](quas si dv. qnasi r.) longius ferre libeat, in qualis statim aut vasis fictilibus defodere propagines aptissimum, ut in his transferantur.[*](Cato 133, 3. 52, 1. Pallad. III 10, 6. 7. Geop. XI 16.) alterum genus luxuriosius[*](luxoriosum E.), in ipsa arbore radices sollicitando traiectis per vasa fictilia vel qualos ramis terraque circumfartis [*](circum- fartis dTH. -mpartis r. -mpactis v.), atque hoc blandimento inpetratis radicibus inter poma ipsa et cacumina—in summa[*](cacuminum summa dT.) etenim cacumina hoc[*](dist. ego.) modo petuntur audaci ingenio[*](ingenio ll. cfr. XV 49. an inuento?) arborem aliam longe a tellure faciendi—eodem quo supra biennii spatio abscisa propagine et cum quasillis[*](quasillis S. quas illis E. qua illis r. qualis illis v.) sata. Sabina herba propagine seritur et avolsione; tradunt faece vini aut e parietibus latere tuso mire ali. iisdem modis rosmarinum seritur et ramo, quoniam neutri semen, rhododendrum propagine et semine.