Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. H. II 5,6.) Huius loci pars est ad intervalla pertinens: quidam punicas et myrtos et lauros densiores seri iusserunt , in pedibus tamen[*](tamen ll. v. an tantum?) novenis, malos amplius paulo, vel magis etiam piros magisque amygdalas et ficos[*](ficos TE1S. ficus rv.). Quam- quam[*](quamquam ego (mutata distinctione). qmDd. quoE. quod v. del. S. quod iam D.) optime diiudicabit[*](diiudicabit v. -cauit ll. an id diiudicabit?) ramorum amplitudinis ratio locorumque ; et umbrae cuiusque arboris, quoniam has quoque observari oportet. breves sunt quamvis magnarum arborum, cum[*](cum ego. om. ll. D U 318. quae v.) ramos[*](ramis D.) in orbem circinant[*](circinant ego. -nent v. -nat D2d. cercineat E. -nat D1. circinatis D. -nantium U 318.), ut in malis pirisque ; eaedem[*](eadem Ev. a. Verc.) enormes cerasis, lauris.
[*]((Varro I 16, 6. Pall. XII 7, 9).) Iam quaedam umbrarum proprietas: iuglandum[*](iuglandium dv. a. D. (item § 91).) gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit, quoniam et protecta[*](proiecta D cum Dal. sed cfr. XVI 35.) vinearum ratione egent[*](egent dv. aegent r. augent (iunctum cum stilicidia) D.). stilicidia pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi[*](nulla com- praessi D2.), umbra minima et in se convoluta. ficorum levis[*](lenis f.), quamvis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur. ulmorum lenis[*](levis v. a. H.), etiam nutriens, quacumque opacat. Attico haec quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emittantur in ramos; constrictae quidem illius[*](illius E1S. ullius DE2G. mollius d.) noxiam esse
non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet gramini[*](gramina EU 319.) credere non sub[*](non sub ego. cfr. XIX 156. Pliniana p. 32. non soli ll. v. soli non U 319. non solum Müller emend. III 18.) alia[*](haud alia v. a. D.) laetius operienti[*](operienti E. -imenti d. -iente Dv.) toros[*](toros v. cfr. XXII 76. -rus ll. -ris Müller l. l.). populo nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata. vitis sibi sufficit, mobili folio iactatuque crebro solem umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. omnium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fastidienda haec quoque scientia atque non in ultimis ponenda, quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est. iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis quaecumque attingere[*](attigere dv. a. S.) non dubie venenum.[*](Th. H. II 5, 6. C. III 7, 2. Cato 6, 1. (Colum. V 9, 7).) Stilicidii brevis defiuitio est: omnium, quae proiectu frondis ita defenduntur, ut per ipsas non defluant imbres, stilla saeva est. ergo plurimum intererit hac in quaestione, terra, in qua seremus, in quantum[*](an in quantum intervallum?) arbores quasque alat. iam per se colles minora quaerunt intervalla . ventosis locis crebriores seri conducit, oleam[*](oleam ego. olea ll.v.) tamen maximo intervallo, de qua Catonis Italica sententia est in XXV pedibus[*](pedes Cato 6, 1.), plurimum[*](plurimum DED. minimum, plurimum d(?)v.) XXX seri. sed hoc variatur locorum natura. non alia[*](alia dv. alio r.) maior in Baetica arbor, in Africa vero—fides penes auctores erit—miliarias vocari multas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu. ideo LXXV pedes Mago intervallo dedit undique aut in macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, XLV.[*](extr. cfr. Column. I 8, 14) Baetica quidem uberrimas messes inter oleas metit. illam inscientiam[*](inscitiam v. a. H.) pudendam esse conveniet[*](conueniet v. cum (com D2) uehi et ll.) adultas interlucare[*](interlucare G. -uc- tare ll.v.) iusto plus et in senectam praecipitare aut, ut[*](ut om.dv. a. S.) plerumque ipsis, qui posuere, coarguentibus imperitiam suam, totas
excidere. nihil est foedius[*](foedius v. fidius ll) agricolis quam gestae[*](gestae v. castae ll.) rei poenitentia[*](poeni- tentia v. potentia ll.), multo iam ut praestet laxitate[*](laxitate dv. -tati r.) delinquere[*](delingere D.).[*](§ 59. Th. C. I 8, 1. Colum. arb. 20, 2. Verg. Geo. II 57. Varro I 41, 4. Th. C. I 8, 4.)