Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*]((Th. C. II 17, 4. V 4, 5).) Semine quoque inserere natura docuit raptim avium fame devorato solidoque et alvi tepore madido cum fecundo fimi medicamine abiecto in mollibus[*](fortasse e mollibus. an potius in mollitias arborum vel ventis?) arborum lecticis et ventis[*](uentis dv. -ti E. ueti D.) saepe translato in aliquas corticum rimas, unde vidimus cerasum in salice, platanum in lauru, laurum in ceraso et bacas simul discolores. tradunt et monedulam condentem semina in thensauros cavernarum eiusdem rei praebere causas.
[*](Verg. Geo. II 74 sq.) Hinc nata inoculatio sutoriae simili fistula ape-100 riendi in arbore oculum cortice exciso semenque includendi eadem fistula sublatum ex alia. in ficis et[*](et U 321. hoc et ll. autem et v.) malis haec fuit inoculatio antiqua. Vergiliana quaerit sinum in nodo germine[*](germine dEv. gemine D. gemmae C. cfr. Colum. V 11, 3.) expulsi corticis gemmamque ex alia arbore includit.
[*](Th. C. I 6, 1. Colum. V 11, 3. 4. 6. 7.) Et hactenus natura ipsa docuit, insitionem autem casus, magister alius et paene numerosior, ad hunc modum: agricola sedulus casam saepis munimento cingens, quo minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at illae vivaci morsu adprehensae suam ex aliena[*](aliena Hack. -eno ll. v.) fecere vitam, apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra aequaliter superficies, levigatur falce truncus.[*](Colum. V 11, 1. Verg. Geo. II 78 sq.) ratio postea duplex, et prima inter corticem lignumque inserendi. timebant prisci truncum findere, mox inforare[*](inforare dEv. inperare D.) ausi[*](ausi dv. aut si r.) medio ipsique in eo medullae calamum imprimebant, unum inserentes , neque enim plures capiebat medulla. subtilior postea ratio[*](dist. Müller emend. III 19.) vel senos addi[*](addi ego. adici DES. adiicit d(?)v.), mortalitati eorum et numero[*](numero succurrere persuasa v. a. D.), per media trunco leniter fisso cuneoque tenui fissuram custodiente , donec cuspidatim decisus descendat in rimam calamus .
Multa in hoc servanda: primum omnium, quae patiatur coitum talem arbor et cuius arboris[*](arboris calamus v. a. S.). varie quoque et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus ficisque media sicciora[*](sicciora v. -iore ll.) et e[*](e om.d.) summa parte conceptus; ideo illinc surculi petuntur. oleis circa media[*](media fEH. -ias rv.) sucus, inde et surculi[*](surculi dv. -lis r.); cacumina sitiunt.[*](Colum. V 11, 1. 12. Th. C. I 6, 2. Verg. Geo. II 78. Colum. V 11, 3. 10. 4. 7. IV 29, 9.) facillime coalescunt quibus eadem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem horae cognationem[*](cognationem DBS. gigna- rv. germina- C.) sucorumque societatem habent. lenta res[*](res Ddv. res est EC.), quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum duri[*](dura Brot. ex ed. princ.). reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat—repudiat quippe advenam inhospitalis duritia—, ut in parte nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua,
ne tralucens.[*](Verg. Geo. II 78. Colum. V 10, 6. arb. 20, 1. V 11, 3. 9. Pallad. III 17, 4. Th. C. I 6, 3. 4. III 5, 1.) Vergilius e cacumine inseri vetat, ceitumque est ab umeris arborum orientem aestivum spectantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine novello, nisi vetustae[*](uetustae dv. -state r. -stati S.) arbori[*](arboris DS.) inserantur: ii[*](ii E2v. id r.) enim robustiores esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est germinatione [*](germinatione dTv. cfr. Colum. V 11, 3. gemina- r. gemma- G.) turgentes et qui parere illo speraverint anno, bimi utique nec tenuiores digito minimo.[*](Colum. V 11, 7. 5. (Pallad. III 17, 5). Th. C. I 6, 7. Colum. IV 29, 9.) inseruntur autem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in latitudinem [*](latitudinem v. alti- ll.) se fundat. ante omnia gemmantes nitere conveniet ;[*](dist. D.) nihil usquam ulcerosum aut retorridum[*](aut retor- ridum v. aut ore to- d. auctore to- r.) spei favet. medulla calami commissurae in matre[*](si in matre v. a. D.) ligni corticisque iungatur, id enim satius quam foris cortici[*](cortici dv. -cis r.) aequari. calami exacutio medullam ne nudet, tamen tenui[*](tenui tamen dv. a. S. an tantum tenui?) fistula detegat. fastigatio[*](fastigio d.) levi descendat cuneo[*](cuneo dv. cum eo r.) tribus non ampliore digitis, quod facillime contingit tinctum aqua radentibus.[*](Th. C. I 6, 8. 5.) ne exacuatur [*](exacuatur G. exaquatur DE. -uetur d.) in vento, ne cortex a ligno decedat[*](decidat dv. a. G.) alterutri. calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur[*](laxetur dTv. a. G.), dum deprimitur[*](deprimitur v. rep- ll.), neve cortex replicetur in rugas. ideo lacrimantes calamos inseri non oportet, non, Hercules, magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorporatur [*](concorporatur DC. -rat rv.).[*](Colum. V 11,2. Pallad. III 17, 4.) id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere duae simul manus minus nituntur, necessario temperamento . validius demissi tardius ferunt, fortius durant, contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima[*](rima v. prima ll.) laxeque capiat , aut ne parum et[*](et ll. G. del. v. ut D.) exprimat aut conpressum necet; hoc[*](dist. ego.) maxime cavendum[*](praecauen- dum dv. a. S.) in[*](in Dd1EJ. ne in d2T. ut v.) praevalide accipientis trunco.[*](Pallad. III 17, 3. Colum. IV 29, 9. (V 11, 7. 4).)ut[*](ut ego. in ll.v.) media[*](an modica?) fissura relinquatur[*](relinquatur v. -quant ll. S. de dic-tione cfr. Colum. IV 29, 16 et V 11, 7.), quidam[*](quidem dE.) vestigio fissurae falce[*](falce dv. -cem r.) in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea cuneo[*](cuneo J. -eos ll. v.) findunt[*](figunt v. a. J.) continente vinculo libertatem dehiscendi.— (quaedam in plantario[*](plantario v. -tatio ll.) insita eodem die transferuntur).— si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum inseri melius, cuneo optime osseo, cortexne[*](cortex ne ego. cortice ll. J. ne cortice v. cfr. Colum. V 11, 4.) rumpatur, laxato.[*](Pallad. XI 12, 5. Colum. V 11, 5.) cerasi libro dempto finduntur[*](finduntur dv. fund- r.). hae solae et post brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanuginem , quae si conprehendit[*](comprehen- derit d.) insitum, putrefacit. vinculun[*](putrefacit. uinculum Schneider ad Colum. IV 29, 10. putrefacito incolume DE. -cit incolume (-mi v) dH.) cuneo adacto[*](ad- acto Schneider l. l. -tum ll. v.) utilissime adstringitur. inserere aptissimum, quam proxime[*](proximum dv. a. S.) terrae patiatur nodorum truncique ratio. [*](Cato 40, 2. 3.) eminere calami[*](calami sex dv. -mi se D. -mis e ī E.) VI digitorum longitudine non amplius debent. Cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum admiscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est, facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digitorum calamos demittere[*](demittere dv. dim- r.). inseri autem praecipit pira ac mala per ver et post solstitium[*](per solstitium S e Catone 40, 1.) diebus L et post[*](et post H. post ll. v. et per S.) vindemiam ,[*](Cato 41,1.40, 1. (28.) 40, 4. Colum. VII, 6. Th. C. I 6, 7.) oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente[*](silente P e Catone 40, 1.), [hoc[*](uncos posuit D. cfr. XVII 57.) est sicca] praeterea post meridiem ac sine vento austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse [*](111) ac mollibus bifidorum viminum fasciis[*](fasciis J. fasces ll. fascibus v.), lingua bubula — herbae id genus est—insuper optegi iubet eamque inligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato luto sarcire[*](farcire dDal. farcire rv. fasciare J.)et libro[*](et libro ego. libro ll. v. -ros C. plagam vincire libro coni. S.) II digitos[*](duos ll. v. quattuor digitis Colum. V 11, 6.) insito exstante.[*](Th. C. I 6, 5. 8.) verno inserentes tempus urguet, incitantibus se gemmis praeterquam in olea, cuius dintissime oculi parturiunt, minimumque suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet. punica vero et ficum quaeque[*](quaeque Brot. e Theophr. quamque ll. quamquam (alias) v) alia sicca sunt recrastinare[*](procrastinare coni. Dal.) minime utile.[*]((Pallad. III 25, 7. - Geop. X 75, 22). Colum. IV 29, 8.) pirum vel florentem inserere licet et in Maium quoque mensem protendere insitiones[*](insitionem dv. a. S.). quod si longius adferantur pomorum calami, rapo infixos[*](infixos v. -xo ll.) optime custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos,