Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Natura arborum terra marique sponte sua provenientium dicta est; restat earum, quae arte et humanis ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius mirari[*](mirari v. cfr. index libri. arari ll.) succurrit, quae[*](quae fv. qua ll. H.) retulimus[*](abstulimus v. a. H.) paenuria pro indiviso possessa[*](possessa ego. -essa a D2v. -essas a rH.)[*](16, 1 15.) feris, depugnante cum his homine circa caducos fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta

deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror, exemplo L. Crassi atque Cn. Domiti Ahenobarbi. Crassus orator fuit in primis nominis Romani. domus ei magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem Palatio Q. Catuli, qui[*](quę E.) Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero pulcherrima consensu omnium aetate ea in colle Viminali C. Aquili, equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris civilis scientia, cum tamen[*](an tum tamen?) obiecta Crasso sua est.[*](cfr. Valer. Max. IX 1, 4.) nobilissimarum gentium ambo[*](post ambo ll. v. habent Crassus est (est om.dEv) atque Domitius; glossema cognovit U 301.) censuram post consulatus simul gessere anno conditae urbis DCLXII frequentem iurgiis propter dissimilitudinem morum. tum Cn. Domitius, ut erat vehemens natura, praeterea accensus odio[*](ira odio d.), quod ex aemulatione avidissimum[*](audissimum E.an acidissimum?) est, graviter increpuit tanti censorem habitare, |LX[*](|LX| HSego coll. § 4 et Val. Max. his d. tis G. //is D. is E. milla nummorum v. sestertium milies G. sestertium sexagies Brot. (post eius). HSS. M??? HS D.)| HSpro domo eius identidem promittens , et Crassus, ut praesens ingenio semper, ut faceto lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arboribus . ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam volente Domitio, Crassus: Utrumne igitur ego sum, inquit, quaeso, Domiti, exemplo gravis et[*](et GD. et ab rv.) ipsa[*](an ipse?) mea censura notandus, qui domo, quae mihi hereditate obvenit, comiter[*](comiter dv. cumiter (-tor D1) r. conmuniter S.) habitem, an tu, qui sex arbores |LX[*](|LX] ego. cx D1. om. rv. HS milies G. sestertio sex- agies Brot. (ante sex). |HS| S (post aestimes).M??? D.)| aestimes? haec[*](haec DGE. eae dv. hae D. cfr. XVI 195.) fuere lotoe patula ramorum opacitate lascivae, Caecina Largo e proceribus crebro iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque —quoniam et de longissimo aevo arborum diximus—[*](16, 234 sqq.) ad Neronis principis incendia[*](incendia D. in- cendia quibus cremauit urbem annis (CLXXX add. v) postea ll. v.) cultu virides iuvenesque, ii princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem. ac
ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea iurganti[*](iurganti U chrest. p. 219. -nte ll. v. a. D.) Domitio fuisse licendum[*](licendum ego. dic- ll.v.) praeter arbores iudicet, iam columnas VI[*](VI (pro IV) U chrest. l. l. cfr. XXXVI 7. quat- tuor ll. v.) Hymetti marmoris, aedilitatis gratia ad scenam ornandam advectas, in atrio eius domus statuerat, cum in publico nondum essent ullae marmoreae. tam recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem pretium servaverit Domitius.

Fuere ab his et cognomina antiquis: Frondicio[*](fronditio dEv. a. D.) militi illi, qui praeclara facinora Volturnum transnatans fronde[*](fronde DGED. fronde capiti d(?)v.) inposita adversus Hannibalem edidit, Stolonum Liciniae genti. ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis, unde[*](inde dT.) et pampinatio inventa primo Stoloni dedit nomen. fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est XII tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singulas aeris xxv. quid existimamus? venturasne[*](futurasne Ev. a. H.) eas credidisse [*](credidisse v. -set ll.) ad supra dictam aestimationem illos, qui vel[*](uel om.Ev. a. S.) frugiferas tanti taxaverant[*](taxauerant v. tuex- E1. uex- r.)? nec minus miraculum in porno est multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis milibus nummum, maiore[*](maiore dv. -res r.) singularum reditu quam erat apud antiquos praediorum. ob hoc insita et arborum quoque adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nascerentur . nunc ergo dicemus[*](dicemus dv. dicimus r.), quonam[*](quonam TS.quoE. quo dv. Qm??? D. qu G.) maxime modo tantum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus[*](tractauimus EX.) nec quae constare animo advertimus, sed incerta atque dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam supervacuis[*](in superuacuis d.v. a. D.) adfectare non nostrum est. ante omnia autem [in[*](uncos ego posui.) universum et] quae ad cuncta arborum genera pertinent in commune de caelo terraque dicemus[*](dicimus D1GE.).

[*](Th. H. IV 1, 4. (V 1, 11). Colum. IV 16, 3. Varro r. r. I 26. Th. H. IV 14, 1. Th. C. II 1, 2. 3.)