Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu eius laetioresque et materie[*](materie D. -riae D2dEv. maturia ore G2. -uriore r.) firmiores[*](firmioris v. a. S.). qua in re plerique falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento eo[*](ea E.) opponenda[*](ponenda d.) et id tantum a septentrione servandum. quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati conferunt, et sic optime germinant, alioqui[*](alioqui dv. alio qua DG. alia qua ES.), si blandiantur austri, defetiscentes[*](defatiscentes Ev. a. D.), ac magis etiam in flore[*](flore G. florem ll. v.).[*](Th. C. II 2, 1. 2. 3. 2. 3. Verg. G. I 100. 101.) nam si, cum defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma depereunt , adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubilum fuit[*](fuerit d.) austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias quidem pluvere[*](pluuere S. puluere DGE. pluere dv.) inimicissimum viti et oleae, quoniam tum coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decretorium , hic articulus austrinus nubili spurci, quod diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis diebus, [*](16,109) sed celerius. illa sunt noxia frigora, quae septentrionibus aut praeposteris fiunt horis. hiemem[*](hiemem dv. -mes D2E. -nes r.) quidem aquiloniam esse omnibus satis utilissimum. imbres vero tum expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exinanitas et foliorum quoque amissione[*](amis- sione v. emiss- ll. J.) languidas naturale est avide esurire, cibus autem earum imber. quare tepidam esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur protinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia florescendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae moriuntur[*](moriuntur v. -iantur ll. H.) arbores, quando nemini dubia poena est in fame laborantium. ergo qui dixit hiemes serenas optandas , non pro arboribus vota fecit;[*](Verg. G. ib. Th. C. II 1, 3. 4. 5. 6. 7. Cato 40, 4.) nec per solstitia imbres vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere laetiores fieri

messes luxuriantis ingenii fertilitate[*](an de fertilitate?) dictum est. alioqui vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas sedere. causa non solum quia animam terrae evanescentem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando nix aquarum caelestium spuma[*](puma D1G. pruina EU 302.) est. ergo umor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur destillans velut ex ubere, alit omnia, quia non[*](quia non ego. quae non ll. v. neque P.) inundat. tellus quoque illo[*](illo dv. ullo r. a del. D. ac v.) modo fermentescit, et sui plena, a lactescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, praeterquam ubi calidus semper aër est, ut in Aegypto. continuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi efficit[*](efficit dv. effecti r.), plurimumque prodest ubicumque non esse quod noceat. in maiore parte orbis, cum praecoces excurrere germinationes evocatae indulgentia[*](indulgen- tia dv. -tiam r.) caeli, secutis frigoribus exuruntur. qua de causa serotinae hiemes noxiae, silvestribus quoque, quae magis etiam dolent urguente umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire teneras intorto stramento in silvestribus non est.[*](Th. C. II 2, 1. 3.) ergo tempestivae aquae hibernis primum imbribus[*](in imbribus ES.), dein germinationem [*](germinatio- nem dv. -ione et r.) antecedentibus; tertium tempus est, cum educant poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quae fructus suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his et serotinae aquae utiles, ut viti[*](ut uiti dv. ut uitio D. et uitio r.), oleae, punicis. hae tam en[*](tamen ego. iam ll. v.) pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur , aliis alio tempore maturantibus. quapropter eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam in[*](dist. J.) eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quaerunt
pluvias, alio vero[*](alio uero v. uero alia ll.) praecocia, ut pariter quidem omnia desiderent [*](dist. J.) hibernum tempus, set[*](set ego. est ll. v. del. J.) ante germinationem.[*](ib. II 3, 1. II 2, 4.) quae aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea maritimis praefert—sunt enim plerumque frigidiora — et montuosa planis et nocturnes imbres diurnis. magis fruuntur[*](fruuntur v. fruitur DGdE1. -tura E2S.) aquis sata non statim auferente[*](auferente dv. -rent r.) eas sole[*](solae E.).

[*](Verg. G. II 298. Colum. III 12, 5. 6.) Conexa et situs vinearum arbustorumque ratio est, quas in horas[*](horas v. (cfr. § 83. 84). oras dVerc. hora r.) debeant spectare. Vergilius ad occasus seri damnavit, aliqui sic maluere quam in exortus[*](exortus vet. Dal. -tu ll. v.). a pluribus meridiem probari adverto, nec arbitror perpetuum quicquam in hoc praecipi posse. ad soli naturam, ad loci[*](ad soli dv. ac soli r.) ingenium, ad caeli cuiusque mores dirigenda sollertia est. in Africa meridiem vineas spectare et viti[*](etsi uiti v. uiti H.) inutile et colono[*](et colono D. col- (eol- G) ll. v.) insalubre[*](salubre v. a. H.) est, quoniam ipsa meridianae subiacet plagae, quapropter ibi, qui in occasum aut septentriones conseret, optime[*](optimi D2G. -mu D1.) miscebit solum caelo. cum Vergilius occasus improbet, nec de septentrione relinqui[*](relinqui dv. -iqui DG. -iqua ES.) dubitatio videtur. atqui in cisalpina[*](an sub- alpina? cfr. XVI 55.) Italia[*](Gallia pro Italia coni. Strack.) magna ex parte vineis ita positis compertum est nullas[*](nulla E.) esse fertiliores. multum rationis optinent et venti. in Narbonensi provincia atque Liguria et parte Etruriae contra circium serere imperitia existimatur , eundemque oblicum accipere providentia. is namque aestates ibi[*](aestatem sibi E.) temperat, sed tanta plerumque violentia, ut auferat tecta.[*]((cfr. Colum. III 12, 6) [Pallad. II 13, 6]. Colum. III 1, 7.)