Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Vita arborum quarundam inmensa credi potest , si quis profunda mundi et saltus inaccessos cogitet[*](cogitet D2dG. -ite D1G. -itat Ev.). verum ex iis, quas memoria hominum custodit, durant[*](durat D2.) in Liternino Africani prioris manu satae olea[*](satae olea ego. sata olea D2. satae oliuae rv.), item myrtus eodem loco conspicuae magnitudinis—subest specus, in quo manes eius custodire draco traditur—, Romae vero lotos in Lucinae area, anno, qui fuit sine magistratibus, CCCLXXIX[*](CCCLXXIX Pigh. ann. 1, 254. (cfr. Liv. VI 35, 10). CCCLXIX II. V. a. H.) urbis aede condita. incertum, ipsa quanto[*](quanto ipsa dT.) vetustior ; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab eo luco Lucina nominetur. haec nunc D[*](D D2D. cfr. index libri. om. r. CCCCL V.) circiter annum habet. antiquior[*](antiquiorem E. -ior est S. -ior illa est G.), sed incerta eius aetas, quae capillata
dicitur, quoniam Vestalium virginum capillus ad eam defertur.Verum altera[*](altera v. -ter ll.) lotos in Volcanali, quod Romulus constituit ex victoria de[*](de om.GdE.) decumis, aequaeva urbi intellegitur , ut auctor est Masurius. radices eius in forum usque Caesaris per stationes municipiorum penetrant. fuit cum ea cupressus aequalis, circa suprema Neronis principis prolapsa atque neglecta.
Vetustior autem urbe in Vaticano ilex, in qua titulus aereis[*](aereus Hiib-ner.) litteris Etruscis religione arborem iam turn dignam fuisse significant. Tiburtes quoque originem multo ante urbem Romam habent. apud eos extant ilices tres etiam Tiburno coinditore eorum vetustiores, apud quas inauguratus traditur. fuisse autem eum tradunt filium Amphiarai, qui apud Thebas obierit una aetate ante Iliacum bellum.
[*](Th. H. IV 13, 2.) Sunt auctores et Delphicam platanum Agamemnonis manu satam et alteram in Caphya[*](in Caphya ego. -phiae ll. v. -phyis B e Theophr. Caphyae in D.) Arcadiae loco[*](loco U 297. luco ll.v.). sunt hodie ex adverse Iliensium urbis iuxta Hellespontum in Protesilai[*](protesilai D2v. -liai D1G. -lia dE.) sepulchre[*](sepulchro D2v. in sep- d. ipse p-D1. ipsae p- G. ipsa pulchre E.) arbores, quae omnibus ex eo[*](ex eo aeuis D2S. aeuis H. ex foaebis D1G. exfebis d. ephebis E. -biis eius v.) aevis, cum in tantum adcrevere, ut Ilium aspiciant[*](aspi- ciunt (ads- E)DGE.), inarescunt rursusque adolescunt. iuxta urbem autem quercus in Ili tumulo tunc satae dicuntur, cum coepit Ilium vocari.
Argis olea etiamnum durare dicitur, ad quam in tauram[*](tauram U 298. -rum ll. J. vaccam v.) mutatam Argus alligaverit. in Ponto citra[*](citra D. cytra DG. circa rv.) Heracleam arae sunt Iovis στρατίου[*](στρατίουS. Stratiu DG. -atiui E. -tii dB. Statiui v.) cognomine, ibi quercus duae ab Hercule satae. in eodem tractu portus Amyci
est, Bebryce[*](bebryce fv. Bebrice D2. hebrice D1GE. thebe rice d.) rege interfecto clarus. eius tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam, si quid ex ea decerptum inferatur navibus, iurgia fiunt, donec abiciatur.[*](Th. H. IV 13, 2. 3. 5.) regionem Aulocrenen[*](aulotrenen DGE.) diximus, per quam Apamea in Phrygiam itur. ibi platanus ostenditur, ex [*](5, 106) qua pependerit Marsuas victus ab Apolline, quae iam tum magnitudine electa est. nec non palma Deli ab eiusdem dei aetate conspicitur, Olympiae oleaster, ex quo primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur religio . Athenis quoque olea durare traditur in certamine edita[*](edito DGEv. a. Bas.) a Minerva.Ex diverso brevissima vita est punicis, fico, malis , et ex his praecocibus brevior quam serotinis, dulcibus quam acidis[*](acidis P. acutis ll. v. acerbis U 299. at v. XIII 113 coll. Diosc. I 151. XVII 259. XXIII 109.), et dulciori[*](dulciori codd. G. -ior ll v.) in punicis, item in[*](item in ll. v. a. D. item U 299. at cfr. Theophr. h. p1. IV 13, 2καὶ ἀμπέλων ἔνια γένη.) vitibus, praecipueque fertilioribus. Graecinus auctor est sexagenis annis durasse vites. videntur et aquaticae celerius interire. senescunt quidem velociter, sed e radicibus repullulant laurus et mali et punicae. firmissimae ergo ad vivendum[*](uiuendum dv. uide- r.) oleae, ut quas durare annis cc inter auctores conveniat.
Est in suburbano Tusculani agri colle, qui Corne appellatur, lucus antiqua religione Dianae sacratus a Latio , velut arte tonsili coma fagei nemoris[*](fagei nemoris D2B. fagenei moris D1GE. faginei mori (moris v)dv.). in hoc arborem eximiam[*](arbore eximia EX.) aetate nostra amavit Passienus Crispus bis cos., orator, Agrippinae matrimonio et Nerone privigno clarior postea, osculari conplectique eam solitus, non modo cubare sub ea vinumque illi adfundere. vicina luco est ilex, et ipsa nobilis XXXIV pedum ambitu caudicis, decem[*](decem ceu Müller emend. III p. 13.)
arbores[*](arboris D2D. arbo D1G.) emittens[*](emittens D2D. mittens dG. mitiens r. metiens v.) singulas magnitudinis visendae silvamque sola faciens[*](faciens D2dTS. -ent D1E. fatient G. facit v.).[*](Th. C. V 15, 4.) Hedera necari arbores certum est. similem quidam et in visco, tametsi tardiorem, iniuriam earum arbitrantur . namque et hoc praeter fructus adgnascitur[*](adgnascitur Müller l. l. p. 14. adgnosc- ll. v.), non in novissimis mirabile.[*](Th. C. II 17, 1. 3. 4. 18, 3. Diosc. IV 160 (cfr. Plin. XXVII 92).) quaedam enim in terra gigni non possunt et in arboribus nascuntur. namque cum suam sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum et in Syria herba quae vocatur cadytas[*](cadytas B e Theophr. castas ll. cassytias v.), non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese, item circa Tempe[*](Tempe B. templi ll. -pla v.) Thessalica[*](thessalica dv. etess- D1GE. edess- D2.) quae polypodion vocatur et quae dolichos ac serpyllum. oleastro quoque deputato quod gignatur , vocant phaunos[*](phaunos ll. v. phaulias Salm. exerc. 911bD. cfr. Theophr. h pl II 2, 12. c. pl. VI 8, 3. 5.); quod vero in spina[*](spina B. hispiria DGdv. hi- spania E.) fullonia, hippopha eston[*](hippophaeston G. -sto B e Diosc. hypo- phacto (-ofa- d) in ll.v.), cauliculis[*](cauliculis D2S. calli- dEv. galli- r. calyc- C. capitulis H.) inanibus, foliis parvis, radice alba, cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissimus habetur.
[*](Th. C. 11 17, 1 (cfr. Th. H. III 16, 1 et Plin. XVI 120).) Visci tria genera. namque in abiete, larice stelin dicit Euboea nasci[*](nasci del. B.), hyphear[*](hyphear v e Theophr. hypear DGE. -pea d.) Arcadia, viscum autem in quercu, robore, ilice, piro[*](piro D2coni. H. primo DGE. pruno dv. a. D.) silvestri, terebintho, nec non et[*](nec non et ego. nec ll. v. cfr. Theophr.καὶ ἐν ἑτέροις πλείοσιν.) aliis arboribus adgnasci plerique[*](an plerisque?). copiosissimum in quercu quod hyphear[*](quod hyphear ego. adhisphear D2. adhasphear D1Gd. ada- ES. quod dryos hyphear v. Arcades hyphear U 300.) vocant. in omni arbore, excepta
ilice[*](lac. ego indicavi. excidit acini.) et quercu, differentiam facit.. odor virusque, et folium non iucundi odoris, utroque[*](utriusque v. in utroque G.) visci amaro et lento[*](uiscum amarum et lentum v. a. H.). hyphear ad saginanda pecora utilius.[*](Th. C. II 17, 6. 2. 5. 8. 9.) vitia[*](uicia DGD (puncto posito ad utilius referens).) modo purgat primo, dein pinguefacit quae suffecere[*](sufficere dE.) purgationi; quibus sit aliqua tabes[*](labes P.) intus, negant durare. ea medendi ratio aestatis[*](aestatis D2dG. aetatis rv.) quadragenis diebus. adiciunt discrimen: visco[*](uisco D2G. uiso r. del. v.) in iis, quae folia amittant[*](amittant C. mittant ll. S.), et ipsi decidere, contra inhaerere nato in aeterna fronde. omnino autem satum nullo modo nascitur nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis ac turdi[*](turdi C. -dis ll. v.). haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat. altitudo eius non excedit cubitalem, semper frutectosi ac viridis. mas fertilis, femina sterilis, nisi quod et fertilis[*](nisi quod et fertilis D2S. om. rv.) aliquando non fert.Viscum fit[*](fit D2V. cum fit E. confit rG.) ex acinis, qui colliguntur messium tempore inmaturi. nam si accessere imbres, amplitudine quidem augentur[*](augetur DGE.), visco vero marcescunt. siccantur deinde et aridi tunduntur ac conditi in aqua putrescunt duodenis fere diebus, unumque hoc rerum putrescendo gratiam invenit. inde in profluente, rursus malleo[*](malleo v. a malleo ll. Brot. aqua malleo Müller emend. III 15.) tusi, amissis corticibus interiore came lentescunt. hoc est viscum pinnis avium tactu ligandis[*](ligandis D2dTH. liglandis D1G. iugl- E. ligandis iuglandis v.) oleo subactum, cum libeat insidias moliri.
Non est omittenda in hac[*](hac D2S. ga r. ea v.) re et Galliarum admiratio . nihil habent Druidae—ita suos appellant magos[*](magis E.) -visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. iam[*](iam iam d.an cum iam?) per se roborum eligunt lucos nec ulla
sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati[*](appellati dG. -atio r. -ari v.) quoque interpretatione Graeca possint Druidae videri. enimvero [*](an tum vero?) quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris. est autem id rarum admodum[*](admodum D2v. ad morum r.) inventu et repertum magna religione petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum annorumque his facit et saeculi[*](secula E.) post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia sanantem appellant[*](appellant ego. -antes (ortum ex iterata littera s) ll.v. U. chrest. p. 217 omnia—vocabulo transposuit post arboris (v. 4).) suo vocabulo. sacrificio epulisque rite sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tauros , quorum cornua tum primum vinciantur. sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit , candido id excipitur sago. tum deinde victimas immolant precantes, suum donum deus prosperum faciat iis quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia remedio . tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio est.