Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
nascitur autem galla sole de geminis exeunte erumpens noctu semper universa. crescit uno die candidior et, si aestu excepta est, arescit protinus neque ad iustum incrementum pervenit, hoc est ut nucleum fabae magnitudine habeat . nigra diutius viret crescitque, ut interdum mali compleat magnitudinem. optima Commagena, deterrima ex robore. signum eius quod cavernae[*](cauernae v. -na ll. D.) tralucent[*](tralucent D1G. -cet D2D. translucent rv.).
[*](Th. H. III 7, 4. 5.) Robur praeter fructum plurima et alia gignit. namque fert et gallae utrumque genus et quaedam[*](quaedam v. quae iam ll. S.) veluti mora, ni distarent arida duritie, plerumque et[*](et ego. om. ll. v. cfr. Theophr.) tauri caput imitantia, quibus fructus inest nucleis[*](nucleis dv. -eus r.) olivae similis. nascuntur in eo et pilulae nucibus non absimiles, intus habentes floccos molles, lucernarum luminibus aptos. nam et sine oleo flagrant, sicuti galla nigra. fert et aliam inutilem pilulam cum capillo, verno tamen tempore melliginis suci[*](suci plenam U 258.). gignunt et alae[*](alae Be Theophr. aliae ll. C. alii v.) ramorum eius pilulas corpore , non pediculo adhaerentes, candicantes[*](candicantibus D2D.) umbilicis, cetera nigra varietate dispersa; media cocci colorem
habent, apertis[*](atra P e Theophr. amara ll.v. autem atra J.) atra inanitas est. aliquando et pumices gignit nec non et e foliis convolutas pilulas et in foliorum[*](folio- rum uenis D2S. folio rubens r. -bente G. -tes v.) venis aquosos nucleos candicantes ac tralucidos, quamdiu molles sint, in quibus et culices nascuntur. maturescunt[*](indu- rescunt B coll. Theophr.) in modum[*](lacunam ego indicavi. in modum gallae B. in nodum ad parvae levis gallae modum J coll.Theophr.)....