Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. III 5, 5.)Ferunt[*](ferunt v. ferunt ll.), robora et cachrym; ita vocatur pilula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete, larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit hieme[*](uero D1G.)[*](dist. D coll. Theophr.), aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere[*](coeperit E. -rint v. a. H.) crescere.[*](Hesiodus ἔργα καὶ ἡμ. 233. Th. H. III 7, 6.) tam multifera sunt, tot res praeter glandem pariunt robora, sed et boletos suillosque—gulae novissima inritamenta—, qui circa radices gignuntur, quercus probatissimos[*](probatissimos D2v. -mum rS.), robur autem et cupressus et pinus noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est Hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus,[*](11,30) cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque[*](crematoque ego. craemato (crem- D) quoque D2D. cremati (craem- D1. graem- G) quoque rv.) robore[*](robore D2D robi r. roboris v.) cinerem nitrosum esse certum est.

Omnes tamen has eius dotes ilex solo provocat cocco. granum hoc[*](hic GED.) primoque ceu scabies[*](scabies dTH. scaptes r. scapus G. spectes v.) fruticis[*](fruticis G. -ces ll. v.), parvae[*](paruae G. parua DdE. -ui G. -uos v.) aquifoliae ilicis[*](ilices GdEv. a. G.). cusculium[*](cusculium DGG. cuscolium EJ. esciiscolium d. quis- quilium v. scolecium D coll. XXIV 8.) vocant. pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donat. usum eius ac[*](ac rationem D. grationem DG. -iorem dv. generationem E.an grani et ratio- nem?) rationem

in conchylii mentione tradidimus. gignitur et in[*](9,140 sq.) Galatia, Africa, Pisidia, Cilicia, pessimum in Sardinia.

[*](Th. H. III 8, 6.) Galliarum glandiferae maxime arbores agaricum ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis[*](antidotus DGd.) efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. signum hoc eius, quo[*](quo G. que DG. quae E.om.dT. quod v. an qui?) in tenebris decerpitur. e glandiferis sola quae vocatur aegilops[*](aegilops v. cfr. § 22. aezops (ez- d) ll.) fert pannos arentes, muscoso villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos[*](odoratos v. -tus ll.), uti[*](uti D. ut Ev. ubi r.) diximus[*](12,108) inter unguenta.[*](Th. H. III 17, 1. 16, 3.) suberi minima arbor, glans pessima, rara[*](et rara D2D.), cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque etiam in denos pedes undique explanatus. usus eius ancoralibus maxime navium piscantiumque tragulis et cadorum obturamentis, praeterea in hiberno feminarum calceatu. quamobrem non infacete Graeci corticis[*](cortices arborum EVerc.) arborem appellant . sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis praecipue fabricis, ut circa Elim et Lacedaemonem. nec in Italia tota nascitur aut in Gallia omnino.