Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Fagi glans nucleis similis triangula cute includitur . folium tenue atque e levissimis, populo[*](populeo D2D.) simile,

celerrime flavescens et media parte plerumque gignens superne parvolam bacam viridem, cacumine aculeatam. fagum[*](fagum D2dES. in facum r. fagi glans v. fagus U 256.) muribus gratissimum[*](gratissimum D2dJ. -mam ES. -ma v. U l.l gratis sunt D1G. | est DGEv. esse dS.) est, et ideo animalis eius[*](eius dEv. ei r.) una proventus, glires quoque saginat, expetitur[*](expedit ES.) et turdis. arborum fertilitas omnium fere alternat, sed maxime fagi.

[*](milaces: Th. H. III 16, 2.—Homerus K 242. Th. H. III 8, 1.) Glandem, quae proprie intellegitur, ferunt robur, quercus, aesculus, cerrus, ilex, suber. continent hispido calyce per genera plus minusve[*](minusue D2dS. -nus ite D1G. -nus item Ev. minus C. -nus cutem G. -nusve cutem J.) complectente. folia praeter ilicemn gravia, carnosa, procera, sinuosa lateribus, nec, cum cadunt, flavescentia, ut fagi, pro differentia generum breviora vel longiora.

Ilicis duo genera. ex his in Italia folio non[*](non v. non t D2. non ut rS. non ita J.) multum ab oleis distant milaces a quibusdam Graecis dictae; in provinciis[*](dist. Salm. exerc. 192a G.) aquifoliae sunt ilices[*](ilices D2 Salm. -cis dEv. a. D. -ci r.). glans utriusque brevior et gracilior[*](et gracilior dv. e (del. E2) grac- E.om.DG.), quam Homerus aculon appellat eoque nomine a glande distinguit. masculas ilices negant ferre.

[*](ibid. 2. 3.) Glans optima in quercu atque grandissima, mox aesculo. nam robori[*](robori D2dD. -ris rv.) parva, cerro tristis, horrida[*](horrid d.), echinato[*](echinato v. ecyn- DGd. cin- E.) calyce ceu[*](ceu EVerc. seu r.) castaneae. sed et in querna alia dulcior, molliorque feminae, mari spissior. maxime autem probantur latifoliae ex argumento dictae. distant inter se magnitudine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica robigine scabra, aliis protinus candidum corpus. probatur et ea, cuius in balano utrimque ex longitudine extrema lapidescit duritia[*](duritiam E. in dur- v. a. G.), melior cui in cortice quam cui in corpore , utrumque non nisi mari. praeterea aliis ovata, aliis

rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candidiorve , qui praefertur[*](qui praefertur dv. quippe fertur r.). amaritudo in extremitatibus, mediae dulces. quin et pediculi brevitas proceritasque differentiam habet.[*](ibid.4.) in ipsis vero arboribus quae maximam fert hemeris vocatur, brevior et in orbem comosa alasque ramorum crebro cavata. fortius lignum quercus habet et incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior caudice, excelsissima autem aegilops[*](aegilops v. e Theophr. aezops (ez- d) ll.), incultis arnica.

[*](ibid. 5. 7 extr. V 9, 1. 4.) Ab hac[*](hac dv. haec r.) proxima latifoliae proceritas, sed minus utilis aedificiis atque carboni: dolata[*](dotata D1GEv. a. H.) vitiis obnoxia est, quamobrem solida utuntur; carbo in[*](11 carbo in H. -oni ll. G. -one v. -one in U 257.) aerariorum[*](aerariorum dv. -iarum E. era- r.) tantum officinis compendio, quoniam desinente flatu protinus emoriens saepius recoquitur, cetero plurimus scintillis. idem e novellis melior. acervi consertis taleis[*](paleis D2v. a. B.) recentibus luto caminantur , accensa strue contis pungitur durescens calyx[*](calix E (ut semper) D.) atque ita sudorem emittit.

[*](Th. H. II 8, 5. 7 init.) Pessima et carboni et materiae haliphloeos dicta, cui crassissimus cortex atque caudex et plerumque cavus fungosusque. nec alia[*](an nec alia pariter (vel ita)? cfr. Theophr. h. pl. III 8, 5.) putrescit ex hoc genere, etiam cum vivit. quin et fulmine saepissime icitur[*](icitur v. iacitur ll. D. cfr. II 146. XV 134.), quamvis altitudine non excellat. ideo ligno eius nec ad sacrificia uti fas habetur[*](habetur om. d.). eidem rara[*](rare E. raro v.a.S.) glans et, cum tulit, amara, quam praeter sues nullum attingat[*](atongat G. attingit Ev.a.G.) animal, ac ne hae quidem , si aliud pabulum habeant. hoc quoque inter reliqua neglectae religionis est, quod emortuo carbone sacrificatur.

Glans fagea suem hilarem facit, carnem cocibilem[*](coquibilem dG.) ac levem et utilem stomacho; iligna suem angustam, nitidam,

strigosam[*](dist. Strack.); ponderosam querna, diffusam[*](diffusam D2v. -sa et D1. -saa G. -sa/// d. -sa ES.), gravissima[*](grandissima CFW Müller p. 20.) et ipsa glandium atque dulcissima. proximam huic cerream tradit Nigidius, nec ex alia solidiorem carnem, sed duram. iligna temptari sues, nisi paulatim detur. hanc novissimam cadere. fungosam carnem fieri aesculo, robore, subere.

[*](Th. H. III 8, 6.) Quae glandem ferunt, omnes et gallam alternisque annis glandem, sed gallam hemeris optimam et coriis perficiendis aptissimam, similem huic latifolia, sed leviorem multoque minus probatam. fert et nigram—duo enim genera sunt—; haec tinguendis lanis[*](lanis D2Pe Theophr. om. r v. a. S.) utilior.[*](Th. H. III 5, 2 (Diosc. I 146).)