Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Glande[*](glande J. grande DG. -des dE. glandes v.) opes[*](oppes DG.) nunc[*](nunc dJ. sunt r. sunt nunc S. esse nunc v.) quoque multarum gentium etiam pace gaudentium constant[*](constat v. a. S.). nec non et inopia frugum arefactis emolitur[*](emollitur D. molitur dEv. a. D.) farina spissaturque in panis usum; quin et hodieque per Hispanias secundis mensis glans inseritur. dulcior eadem in cinere tosta. cautum est praeterea lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere.

[*](Th. H. III 8, 2.)Genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sapore . namque alia[*](alia dv. in alia r.) fageae glandi figura, quernae[*](queronae DG. alia quernae v. a. J.) alia[*](alia et J. et alia ll. v.) et ilignae[*](iligneae E.), atque inter se quoque generum singulorum differentiae . praeterea sunt aliquae silvestres, aliae placidiores, quae culta optinent[*](optinent v. -net ll.). iam[*](iam ego. iam in ll. v.) montuosis planisque distant, sicut et sexu, mares ac feminae, item sapore: dulcissima omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in oppido Chio tradat Cornelius Alexander. genera distinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe cum robur quercumque vulgo nasci videamus, aesculum non ubique, quartam vero generis eiusdem, quae cerrus[*](currus D1G. eurrus d.) vocatur, ne Italiae quidem maiore ex parte notam[*](notam v. -ta ll.) esse. distinguemus[*](distinguemus v. -guimus ll. S.) ergo proprietate naturaque et, ubi res coget[*](cogit dJ.), etiam Graecis nominibus.