Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. V 7, 2.) Magna autem et glutinatio propter ea, quae sectilibus laminis aut[*](aut ego. aut in D2Dal. ac in rv.) alio genere operiuntur. stamineam in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam[*](ferulaceam Brot. -cea D2. fertile eam r. feruleam H.) argumento [*](dist. Brot.) similitudinis, quoniam lacunosa[*](lacunosa et EBrot. -osae dPalm. -ose rv. lacrimose B. laciniose H.) et crispa in omni genere[*](genere et DG.) glutinum abdicant[*](abdicant v. -cat ll.). quaedam et inter se et cum aliis insociabilia glutino, sicut robur[*](robur D2dv. robius r.), nec fere cohaerent nisi similia[*](ni similia G. dis- similia U 295.) natura, ut si quis lapidem lignumque coniungat

[*](coniungat D2v. -git rS.). cornum maxime odit[*](odit d2TBrot. audit rv.) sorbus, carpinus, buxus, postea tilia[*](tilia D2v. talia r.).[*](Th. H. V 6, 2. 3.) cuicumque operi facilia flexilia omnia, quae lenta diximus, praeterque morus et caprificus. forabilia[*](forabilia D2J. fUr r. ferrabilia H col. Theophr.) ac sec- [*](209) tilia[*](fectilia D2dv. fect- D1G. fecti E.), quae modice umida. arida enim latius quam teras cedunt, viridia praeter robur et buxum pertinacius resistunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. qua de causa alterna inclinatione egerunt scobem.

Oboedientissima quocumque in opere fraxinus, eademque hastis corylo melior, cornu levior, sorbo lentior, Gallica vero etiam ad currus flexili[*](flexili ego. -ibili ll.v.) levitate[*](leuitate D. uita ll. uitem v. cui coni. S.). aemularetur ulmus, ni pondus esset in culpa. facilis et fagus, quamquam fragilis et tenera[*](et tenera D2B. -ro E. e tenore rv.). eadem sectilibus[*](fectilibus D2v. fict- r.) lamnis[*](laminis DGD.) in tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed maxime fida iis, quae terantur, ut rotarum axibus, ad quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur ulmus[*](taxus P coll. Theophr. h. pl. V 7, 6.).[*](Th. H. V 9, 8. Cato 31, 1.) sunt vero et parvi usus fabriliium ministeriorum insignes, ideoque[*](insignes ideoque ll. v. an insigneque? cfr. § 113.) proditum, terebris vaginas ex oleastro, buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem malleos , maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad firmitatem causa tempestivae caesurae quam inmaturae[*](inmaturae v. in nat- DG. mat- dT. in natura E.), quippe cum[*](cum dv. eum r.) ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus diutius immoti plantae modo germinaverint. Cato vectes aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, Hyginus manubria rusticis carpinea, iligna, cerrea.

Quae in lamnas secentur[*](secentur U 295. -cantur ll. v.) quorumque operimento vestiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus,

aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci radix , populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber[*](tuber Gv. su- r.) sectile, [*](69) sicut citrum acerque. nec aliarum tuber iam[*](tuber iam ego. tuberia G. -era rv. tuber tam D.) in pretio. media pars arborum crispior et, quo propior radici, minoribus magisque flexilibus[*](flexilibus dv. -lis E. -les r.) maculis. haec prima origo luxuriae[*](luxu- riae dv. -iam r.) arborum, alia integi et vilioris ligni[*](uiliores ligni ES. -res ligno v.) e[*](e GD. ae D.om. rv.) pretiosiore[*](pretiosiores v.) corticem[*](corticem DGD. -ce rv.) fieri. ut una arbor saepius veniret, excogitatae sunt et ligni bratteae. nec satis, coepere tingui animalium cornua, dentes secari lignumque ebore distingui, mox operiri[*](operiri dv. -ire r.). placuit deinde materiem et in mari quaeri. testudo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderet[*](penderet G.) se[*](se om.DG.) plurisque veniret imitata lignum. sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat[*](iu- uat dT. iubant DG. iubent Ev.), sic citrum pretiosius fieri, sic acer decipi. modo luxuria non fuerat contenta ligno, iam lignum et e[*](et e Salm. exerc. 296bA. et D2D. eme G. emi D1Ev. enim e dTH.) testudine[*](testudinem D2V.) facit.