Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. H. V 5, 6. 6, 1.) Apud nos materiae finduntur aliquae sponte, ob id architecti eas fimo inlitas[*](inlaetas DG.) siccari iubent, ut adflatus ne[*](ne ego. non (ortum e no) ll. v.) noceant. pondus sustinere validae abies, larix, etiam in traversum positae[*](posita et D2.). robur, olea incurvantur ceduntque [*](ne dT.) ponderi. illae renituntur nec temere rumpuntur[*](rumpantur dTES.), priusque carie quam viribus deficiunt. et palmae arbor valida[*](arbor ualida dH. -orum ual- rv. -or inual- G.)[*](uncos posui cum Brot. et Schneidero ad Theophr. h. pl. V 6, 1. at populus v.a.H.); in diversum enim curvatur[*](curuatur dv. -tus r.), [et populus] cetera[*](cetera H. contra ll. v.)
omnia in[*](in P.om. ll. v. a. J. cfr. XVIII 178.) inferiora pandantur, palma ex contrario fornicatim . pinus et cupressus adversus cariem tiniasque firmissimae . facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea trabes. frangi se praenuntiat crepitu[*](crepitu dTD. screp- G. strep- rv.), quod et in Antandro [*](Antandro B e Theophr. andro ll. v. antro T.)accidit, cum e balineis territi sono profugerunt. pinus , piceae, alni ad aquarum ductus in tubos[*](in tubos D2dB. intobos D1G. intus E.) cavantur; obrutae[*](dist. ego.)[*](no DG.) terra[*](obru- tae terra D2v. -ta uerra D1G. -ta terra r.) plurimis duraturae[*](duraturae D. -ra- tur DG. -rantur E. -rant dv.) annis eaedem, si non integantur[*](tegan- tur ES.), cito senescunt, mirum in modum fortiores, si umor extra quoque supersit.[*](Th. H. V 6, 2 (IV 1, 2).) Firmissima in rectum abies, eadem valvarum paginis et ad quaecumque libeat intestina opera aptissima sive Graeco sive Campano sive Siculo fabricae artis genere [*](dist. ego.), spectabilis ramentorum crinibus, pampinato semper orbe se volvens ad incitatos runcinae[*](runcinae D2dTBrot. -nam r. -narum v.) raptus, eadem e cunctis[*](e cunctis D. e curris DGd. et curris E. et curribus v.) maxime sociabilis glutino[*](glutino dv. -nos r. | findatur dv -antur r.) in tantum, ut findatur ante, qua[*](qua dB. quam rv.) solida est.