Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. H. V 4, 4–7.) Infestantium[*](infestantium D2v. -estatiuum E. -ertatiuum r.) quattuor genera: teredines capite ad portionem grandissimo[*](gran- dissimo D2D. grad- D1. graui- rv.) rodunt dentibus. hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. terrestres tinias vocant, culicibus vero similes thripas. quartum[*](quartum D2v. qua- rum r.) est[*](est om.E.) et[*](et a E.) e vermiculorum genere, et eorum alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in arboribus ex eo, qui cerastes vocatur. cum tantum erosit , ut circumagat se, generat alium. haec nasci prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo. tradunt et abietem circa germinationes decorticatam[*](decorticatam D2dv. de co- stis (coctis E) aram r.) qua [*](189) diximus luna aquis non corrumpi. Alexandri Magni comites prodiderunt in Tylo Rubri maris insula arbores [*](fuere D2.)[*](dist. U 294 e Theophr.) esse, ex quibus naves fierent; quas ducentis annis durantes[*](durantes del. P.) inventas, etsi mergerentur, incorruptas. in eadem esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat, vitri[*](uitri D2v. cuitri D1GE. eyt d1. eyit d2.) modo fragilem.