Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Externae arbores indocilesque nasci alibi quam[*](quam d2v. quae (que a) ll. (inMlitterae eva- nidae)) ubi coepere et quae in alienas non commeant[*](an commeent? cfr. n. luc. p. 47) terras hactenus fere sunt, licetque iam de communibus loqui, quarum omnium peculiaris parens videri potest Italia. noscentes[*](nascentes F2) tantum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non culturas , quamquam et colendi[*](et incolendi M.an etiam col-?) maxima[*](maxima Mv(S). -mae F. -me rzH) in natura portio est. illud satis mirari non queo, interisse quarundam memoriam [*](memoria F) atque etiam nominum[*](a nominum (-ne D2) DFa) quae[*](que MD1. quam D2) auctores prodidere notitiam . quis enim non communicato orbe terrarum maiestate Romani imperii profecisse vitam putet commercio rerum ac societate festae pacis omniaque, etiam quae ante occulta[*](occulta ante va.S) fuerant, in promiscuo usu facta? [*]((17) cfr. Pl. VII 74. (Gell. XVII 21, 3).) at Hercules[*](hercule va.H) non reperiuntur [*](repperuntur M) qui norint[*](norunt DFG) multa ab antiquis prodita. tanto priscorum cura fertilior aut industria felicior fuit, ante milia annorum [*](mille annos P) inter principia litterarum Hesiodo praecepta agricolis pandere orso subsecutisque non paucis hanc curam eius, unde nobis crevit labor, quippe cum requirenda sint[*](ea sint M.an Iā sint?) non solum postea inventa, verum etiam ea quae invenerant prisci, desidia[*](desideria M) rerum internecione[*](internicione FTva.G) memoriae indicta[*](indicta ll.v(S). -ducta B). cuius vitii[*](uitii MD2dTv(J). summi r. somni B) causas quis alias quam publicas mundi invenerit? nimirum
alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et avaritiae tancum artes coluntur. antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque[*](adeoque MJ. uid- (-quae Da) r. id- v(D)) et ingeniis[*](ingeniis Mv. -entis r), quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere, regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes[*](opes MD2D. opem r. -em et v. opum G), inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant[*](abundant M) et praemia et opera[*](opera MVerc. -rae GEG. -re DFav) vitae. posteris laxitas[*](laxita M) mundi e; rerum amplitudo damno fuit. postquam senator censu[*](censu om.M legis Ead) legi coeptus[*](ceptus Fda. acceptus E), iudex fieri censu[*](censsum M), magistratum ducemque nihil[*](nihil MGH. nil rv) magis[*](magis om.M(Fels p. 27) D) exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia[*](gaudio M) in possidendo , pessum iere vitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac servitute sola profici[*](perfici (coni. H) Brot.) coeptum[*](coeptum Mv(S). -tam DFG. -tae EazBrot.). hanc alius alio modo et in aliis adorare , eodem tamen habendique ad[*](habendique ad ll.H. -di quae- stu ad zv. -di quo eat (Badaeus) C) spes omnium tendente voto. passim vero etiam egregii[*](e grege M) aliena vitia quam bona sua colere malle. ergo Hercules[*](hercule Mva. H. cfr. luc. p. 61. 62) voluptas vivere coepit, vita ipsa desiit. [*](Verg. G IV 148.) sed nos oblitterata[*](obliterata MFC) quoque scrutabimur, nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicuti[*](sicuti MD. -ut rv) nec in animalibus fecit, quamquam videmus Vergilium praecellentissimum vatem ea de causa hor???orum dotes fugisse et in his[*](et in his (iis J) MJ. et (e Ead. et e H) tantis r H. e tantisque v) quae[*](que Fa) rettulit flores modo rerum decerpsisse[*](decerpisse F), beatum felicemque gratiae quindecim omnino[*](omni E. -nib; a) generibus uvarum nominatis, tribus oleae[*](tribolae FE. -bule Gd. -lo a), totidem pirorum, malo vero tantum Assyrio, ceteris omnibus neglectis.[*]((4) Col. III 8, 5. cfr. Pl. infra 87. —) Vnde autem potius incipiamus quam a vitibus? quarum principatus in tantum peculiaris Italiae est, ut vel hoc uno[*](una F1G) omnia gentium vicisse etiam[*](etiam MJ. quam r H. quamquam v) odorifera possit videri[*](uidere Fa) bona, quamquam[*](quoniam (Fels p. 46) D) ubicumque pubescentium odori nulla suavitas praefertur.
[*](cfr. Gai inst. IV 11. Th. I 3, 1. Hor. od. I 18, 1. (aliter Col. III 1, 2). —)