Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Et quoniam religione vita constat, prolibare diis nefastum habetur vina[*](uino zva.G) — praeter inputatae[*](propter inputatae a.de dictione cfr. XXXIII 9 et nota ad XXV 121) — vitis ss fulmine tactae quamque iuxta hominis mors laqueo pependerit aut vulneratis pedibus calcatae[*](calcatae coni. Dal. -ta ll.v. concul- H Brot.), et quod circumcisis vinaceis profluxerit[*](profluxerit v. prolu- ll), aut superne deciduo[*](deciduo v. cid- ll) inmundiore lapsu aliqud polluta, item Graeca, quoniam aquam habeant.— Vitis ipsa quoque manditur decoctis caulibus summis[*](summis om.Ea), qui et condiuntur[*](conduntur F) in aceto ac muria.

[*]((20) cfr. Pl. XXXVI 166. Col. XII 20, 8. 25, 1. 24, 1. Dios. V 43. — Col. XII 30, 2.) Verum et de apparatu vini dixisse conveniat, cum Graeci privatim ea praecepta condiderint artemque fecerint, sicut Euphronius[*](euphonius F1E. euphen- a. (Euphron B coll. ind. XII)) et Aristomachus et Commiades[*](Coniades va.H) et Hicesius. Africa gypso[*](cypso Fda. -ppo G) mitigat asperitatem nec non aliquibus partibus[*](sui partibus va.S) sui calce. Graecia argilla aut marmore aut sale aut mari lenitatem excitat, Italiae pars aliqua[*](aliquae D. -que F) crapulana[*](crapulana dD coll. § 124. rapu- D. rabu- rv(G). radu- (Ber.) C) pice, ac resina condire musta volgare ei est provinciisque finitimis. § 117: cfr. Pl. supra 75. —

nonnusquam[*](nonnusquam Dv. -quae G. n??? usquam F. -que Ea) prioris vini faece acetove condiunt. nec non et ex ipso musto fiunt medicamina. [*]((4) Col. XII 19, 1.) decoquitur ut dulcescat portione[*](an pro portione vel ad portionem? cfr. II 144) virium, nec durare ultra annuum spatium tale proditur . aliquibus[*](aliqui- bus Ev. liquib; a. quibus DFG. -busdam dT. (cfr. VIII 119)) in[*](in om.G) locis decocunt ad sapas musta infusisque iis[*](iis D1FGv. eius Ea. his D2C) ferociam frangunt. et in hoc tamen genere et in omni alio subministrant vasa ipsa condimentis picis, cuius faciendae ratio proximo dicetur volumine.

[*](16,52)

[*]((11) Diosc. I 91. 90. 92. (Pl. XII 72).— (13–18) Pl. XXIV 32–37.— (20) Pl. XXIV 34.)