Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Sunt et in vino prodigia. dicitur in Arcadia fieri quod fecunditatem feminis inportet, viris rabiem, at in Achaia[*](Achaia v. athia ll) maxime circa Ceryniam[*](Ceryniam ego e Th. cfr. Paus. VII 25, 3. charin- ll.v. Caryn- B) abigi partum vino atque etiam si uvam edant gravidae, cum differentia in gustatu[*](an gustu? cfr. XXVII 22 et nota ad IX 77) non sit. [*]((21) cfr. Pl. XXIII 14. Geop. IV 8. V 2, 19. (Pallad. III 28).) Troezenium vinum qui bibant[*](bibunt ava.S) negantur generare. Thasios[*](Thasios v. -sos ll. H) duo genera vini diversa facere proditur, quo somnus concilietur, alterum vero quo[*](unum quo va.S. cfr. Müller stil. p. 91) fugetur. apud eosdem vitis theriaca[*](unum quo va.S. cfr. Müller stil. p. 91) vocatur, cuius et vinum et uva contra serpentium ictus medetur; libanodes[*](libanodes ego. -adeos d. -adeor ll. -aneos B. -anios G. -adios J) turis odore, ex qua diis prolibant

. e diverso aspendios damnata aris[*](aris G. auaris ll. ab aris dS.a feris v); ferunt eam nec ab alite ulla attingi. Thasiam uvam Aegyptus vocat apud se praedulcem, quae solvit alvum; est contra Lycia[*](licia G. lyciā Ea. in Lycia va.S), quae solutam[*](solutam v. -ta ll) firmat. Aegyptus et ecbolada habet abortus[*](abortuus D1FGD. -tiuos D2Eazva.G) facientem [*](faciente DF. -ta G).[*](Geop. VII 10.) vina in apothecis canis ortu mutantur quaedam posteaque restituuntur sibi. sic et mari[*](maris zva. G) navigate[*](nauigato ll. G(S). -gatio zH. -gio v), cuius iactatus iis quae duraverint tantum vetustatis adicere sentitur, quantum habuerint.

[*]((11) Antist. Labeo ap. Fest. 348b, 19. Isid. XX 3, 7. — (15) cfr. Col. XII 7, 1. 2.)