Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Arborum suco manantium picem resinamque aliae ortae[*](ortae Eav. certae G2. -te G1. arta D1F. afta D2dT) in oriente, aliae in Europa ferunt. quae interest Asia[*](asia Ev. -iae DG. -ie F. alia a1. -ias a2) utrimque quasdam habet. in oriente optimam tenuissimamque [*](que om.Fa) terebinthi fundunt, dein[*](deinde E (?)va.S) lentisci, quam et mastichen[*](mastichen (P)L. -chem d2G. -cen FGav(D). -cem E. machem d1. (item § 128. 135). cfr. XII 72) vocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam[*](acerrima.. liquida Ea) omnes et tantum[*](tantum E(?)v. -ta r) resinam[*](resina Ea), crassiorem[*](crassior. Est a) vero et ad pices faciendas cedrus. Arabica resina alba est, acri odore, difficilis coquenti , Iudaea[*](Iudaica va.H) callosior et terebinthina quoque odoratior, Syriaca Attici mellis similitudinem habet. Cypria antecedit omnes, item[*](item ego coll. XXIV 34. autem ll. est autem v. (an vero eadem?)) melleo colore, carnosa. Colophonia, praeter ceteras fulva, si teratur, alba fit, gravior odore; ob id non utuntur ea unguentarii. in Asia quae fit e[*]((a pro e) E1. o a) picea, admodum candida, psagdas[*](psag- das D ex Athen. XV 690e. spagas ll. G. -gos v. spargas zVerc. -gos (B)C. (epargos vel psegas coni. B)) vocatur. resina omnis dissolvitur oleo — quidam et creta figulinarum[*](figulinarum J. fuligin- Ea. figlin- DFGv. cfr. XV 60) hoc fieri arbitrantur —, pudetque confiteri maximum iam honorem eius esse in evellendis virorum corpori pilis.

Ratio autem condiendi musta in primo fervore, qui novem diebus cum plurimum peragitur, adspersu picis, ut odor vino contingat et saporis quaedam acumina[*](acumine Ez). vehementius id fieri arbitrantur crudo flore resinae excitarique lenitatem, e diverso crapula[*](crapulā Eav a. G) conpesci feritatem nimiam frangique virus aut[*](dist. ego), ubi pigra lenitas torpeat, virus addi, Liguriae maxime Circumpadanisque mustis[*](mustis DFv(S). -tis crapulae EasH (J)). [*]((11) Hor. sat. I 5, 16. 1, 104. 2, 12.) utilitas discernitur hoc modo: pugnacibus mustis crapulae plus inditur, lenibus parcius. sunt qui et[*](qui et ego. que (quae D2d) ex DFd.om.E1. ex E2a. qui ex G. qui et ex v) utroque[*](utroque qui a. nitro quoque codd. B) condiri velint, nec non aliqua est[*](aliqua est (U 240) D. alia queę est ll.v(H). alia aeque B) musti picea[*](musti picea (U)D. mulsi (-lci DF. musti H) pice & ll. H. -ce. EstJ. multiplici B. multa pice v) natura vitiumque musto quibusdam in locis iterum sponte[*](uappaeque va.S(J)) fervere, qua calamitate deperit[*](deperit G(J). defe- DF. deferuit Ea. cum deferuit, deperit (om. S) v(S)) sapor: vappae accipit nomen, probrosum etiam hominum, cum degeneravit[*](degerauit F. -abit a. -enerauerit va.H) animus. aceti[*](aceti E(?) Verc. -tis rzv) enim nequitiae inest virtus magnos[*](magnos (D?)dv. -nus F. -na Eaz) ad usus et sine quis[*](quis om.E. quo a) mitior vita degi non possit. [*]((16) Pallad. XI 14, 10. 16. — (17) Col. XII 20, 3. 21, 4.) cetero[*](ceterum Ea) vinorum medicaminis tanta cura est, ut cinere apud quosdam, ceu gypso alibi et[*](et om. va. H) quibus diximus modis, instaurentur; sed cinerem e[*](120 sq.) vitis sarmentis ant quercu praeferunt. quin et marinam aquam eiusdem rei gratia ex alto peti iubent servarique ab aequinoctio verno, aut certe nocte solstitio et aquilone flante hauriri vel, si circa vindemiam hauriatur, decoqui.

[*](Diosc. V 12. Col. XII 18, 5. 7. Pl. XVI 53.) Pix in Italia ad vasa vino condendo maxime probatur Bruttia[*](bru- tia Eava.S). fit e[*](o (pro e) a) piceae[*](piceae G. -cea ll.v. cfr. XVI 53) resina, in Hispania autem e pinastris[*](pinastris TG. pima- d. picina- DF. pici nostris Ea. piceastris v)

minime laudata. est enim resina earum[*](resina earum ego. -nearum DF. -narum Ea. -na ha- rum v) amara et arida[*](arida v. auida ll) et gravi odore. differentiam rationemque faciendi proximo volumine demonstrabimus inter arbores feras[*](feraces Eaz). vitia praeter[*](16,53 sq.) supra dicta acor aut[*](acaro ut F1 uiros Fa ) fumidum virus, picis autem adustio; experimentum vero[*](uero om.Ea), si fragmenta subluceant ac sub dente lentescant acore iucundo. [*]((7) Geop. VI 5, 1. Verg. G II 438. (Col. X 386). — (9) Geop. VI 6, 1. 2. 7, 1. 2.) Asia picem Idaeam[*](idaeam dTG. -acam DF. in- dicam Eav. idi- B) maxime probat , Graecia Piericam, Vergilius Naryciam. diligentiores admiscent nigram mastichen, quae in Ponto bitumini[*](bitumini EaJ. -nis DFv) similis gignitur, et iris[*](iris v. iri ll) radicem oleumque. nam ceram accipientibus vasis conpertum[*](compertum est va.S(J)) vina acescere. sed transferre in ea vasa, in quibus acetum[*](dulce acetum (om. fuerit) Ea) fuerit, utilius quam in ea, in quibus dulce aut mulsum. [*](Cato 23. 114. 122.) Cato iubet vina concinnari — hoc enim utitur verbo — cineris lixivi cum defruto[*](defrito F.cfr. § 93) cocti parte quadr agesima[*](quadragesima B e Cat. -ringentes- ll. v)in[*](in E(?)H. om. rv) culleum[*](culleum EaJ. cule- FH. pulegii v) vel salis sesquilibra, interim et tuso marmore. facit et sulpuris[*](sulphori F. -phuris ava.S) mentionem, resinae vero in novissimis . [*](Cato 23. — (20)Geop. VII 15, 17. 18.) super omnia addi maturescente iam vino iubet mustum, quod ille tortivum[*](tortiuum C. -inum ll.v) appellat, nos intellegimus novissime expressum. et addi scimus[*](addi scimus ego n. luc. p. 29. addisc- ll. adii- cimus H. adiici mustis v) tinguendi gratia colores, ut[*](coloris ut Fva. H. -risue a) pigmentum aliquod vini, atque ita pinguius fieri. tot[*](fieri tot v. -rit ut D1F. -ri. ut a. -ret ut D2E)veneficiis [*](ueneficiis v. ben- ll) placere cogitur[*](cogatur Eaz), et miramur noxium[*](noxium G. -iam ll. -ia v) esse! in vitium inclinantis experimentum est lamnae[*](lamnae MS. -na DF. lamina Eaz. -nae v) plumbeae[*](plumbea Eaz) mutatus in eo colos[*](color adT).

[*]((3) cfr. Pl. XXIII 63.) Proprium autem inter liquores[*](reliquores E) vino[*](uina a) mucescere[*](mulcescere F2Eava.B) aut in acetum verti, extantque medicinae volumina. faex[*](faex MS. fex d. ta ex DF. Tam ex Ea. et faex v) vini siccata recipit ignes ac sine alimento per sese[*](sese MD. se rv) flagrat. cinis eius nitri naturam habet easdemque vires, hoc amplius quod[*](quo va.S) pinguior sentitur.