Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Fit vinum et ex aqua ac melle tantum. quinquennio ad hoc servari caelestem iubent. alii[*](alii M. aliqui rv) prudentiores statim ad tertias partes decocunt et tertiam veteris mellis adiciunt, dein[*](dein Fd. deinde in a. deinde (DGE?) v) XL diebus canis[*](a canis coni. S. cfr. § 134) ortu in sole habent. alii diffusa ita decimo[*](decumo FS) die obturant. hoc vocatur hydromeli et

vetustate saporem vini adsequitur, nusquam laudatius quam in Phrygia.[*](Diosc. V 22. (Pl. XXIII 60). —) quin et acetum melle temperabatur[*](temperabant ad): adeo nihil intemptatum vitae[*](uita Ea. in uita zva. G) fuit. oxymeli hoc vocarunt, mellis decem libris, aceti veteris heminis quinque, salis marini libra, aquae pluviae sextariis[*](sextariis Ber. -ius D1F1. -ios rv) quinque suffervefactis[*](sufferuere factis (fac a) Ea.cfr. § 104) deciens[*](decies Fava.S), mox elutriatis atque ita inveteratis. omnia ab Themisone[*](Themisone Ber. ex ind. -ssone D. -sione Ev. -ssione FG. -mesione a) summo auctore damnata. et Hercules coactus usus eorum videri potest, nisi si quis naturae opus esse credit aromatiten [*](aromaticen Ea) et ex unguentis vina conposita aut ut biberentur[*](hilarentur G) genuisse eam frutices. ita[*](ita d. sta F. ista Eav) sunt cognitu[*](cognito Fda) iucunda sollertiae[*](solertiae DFGd. sollertia Eav) humanae[*](humanae ego. -ne Gd. -na r. -ni v. cfr. XVII 267) nomine[*](homine Ea. animi v) omnia exquirentis[*](ex- quirenti Ea. -te va.D). nihil quidem ex iis anno durare, praeterquam quae vetustate ipsa fieri diximus, et plura ne[*](101) tricenis quidem diebus, non erit dubium.

[*](Th. IX 18, 10. 11. (Athen. I 31f). Ael. VH XIII 6. —)