Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis),
  2. Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:
  3. Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?
  4. Utinam inquit veris hanc amicis impleam!.
  1. Periculosum est credere et non credere.
  2. Utriusque exemplum breviter exponam rei.
  3. Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
  4. Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
  5. Ergo exploranda est veritas multum, prius
  6. Quam stulta prave iudicet sententia.
  7. Sed fabulosa ne vetustate elevem,
  8. Narrabo tibi memoria quod factum est mea.
  9. Maritus quidam cum diligeret coniugem
  10. Togamque puram iam pararet filio,
  11. Seductus in secretum a liberto est suo,
  12. Sperante heredem suffici se proximum.
  13. Qui cum de puero multa mentitus foret
  14. Et plura de flagitiis castae mulieris,
  15. Adiecit id, quod sentiebat maxime
  16. Doliturum amanti, ventitare adulterum