Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Regnare nolo, liber ut non sim mihi.
  1. Praecepto monitus saepe te considera.
  2. Habebat quidam filiam turpissimam
  3. Idemque insignem pulchra facie filium.
  4. Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,
  5. Pueriliter ludentes forte inspexerunt.
  6. Hic se formosum iactat: illa irascitur
  7. Nec gloriantis sustinet fratris iocos,
  8. Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.
  9. Ergo ad patrem decurrit laesura invicem
  10. Magnaque invidia criminatur filium,
  11. Vir natus quod rem feminarum tetigerit.
  12. Amplexus ille utrumque et carpens oscula
  13. Dulcemque in ambos caritatem partiens:
  14. Cotidie inquit speculo vos uti volo:
  15. Tu formam ne corrumpas nequitiae malis;
  16. Tu faciem ut istam moribus vincas bonis.
  1. Vulgare amici nomen, sed rara est fides.
  2. Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates,
  3. (Cuius non fugio mortem, si famam assequar,