Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Stuproque turpi pollui famam domus.
- Incensus ille falso uxoris crimine
- Simulavit iter ad villam clamque in oppido
- Subsedit: deinde noctu subito ianuam
- Intravit, recta cubiculum uxoris petens,
- In quo dormire mater natum iusserat,
- Aetatem adultam servans diligentius.
- Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
- Irae furentis impetum non sustinens
- Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.
- Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,
- Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
- Lucerna allata, simul aspexit filium
- Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
- Sopita primo quae nil somno senserat;
- Repraesentavit in se poenam facinoris
- Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
- Accusatores postularunt mulierem
- Romamque pertraxerunt ad centumviros.
- Maligna insontem deprimit suspicio,