Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Canis simpliciter: Eadem est condicio tibi,
  2. Praestare domino si par officium potes.
  3. Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis,
  4. A furibus tuearis et noctu domum.
  5. Ego vero sum paratus: nunc patior nives
  6. Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
  7. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
  8. Et otiosum largo satiari cibo?
  9. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
  10. Lupus a catena collum detritum cani.
  11. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  12. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  13. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
  14. Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
  15. Affertur ultro panis; de mensa sua
  16. Dat ossa dominus; frusta iactat familia
  17. Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
  18. Sic sine labore venter impletur meus.
  19. Age, si quo abire est animus, est licentia?
  20. Non plane est inquit. Fruere, quae laudas, canis: