Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Clamore magno regem petiere a Iove,
  2. Qui dissolutos mores vi compesceret.
  3. Pater deorum risit atque illis dedit
  4. Parvum tigillum, missum quod subito vadi
  5. Motu sonoque terruit pavidum genus.
  6. Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
  7. Forte una tacite profert e stagno caput
  8. Et explorato rege cunctas evocat.
  9. Illae timore posito certatim adnatant
  10. Lignumque supera turba petulans insilit.
  11. Quod cum inquinassent omni contumelia,
  12. Alium rogantes regem misere ad Iovem,
  13. Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
  14. Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
  15. Corripere coepit singulas. Frustra necem
  16. Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
  17. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
  18. Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus: