Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,
- Malum perferte. — Vos quoque, o cives, ait,
- Hoc sustinete, maius ne veniat malum.
- Ne gloriari libeat alienis bonis
- Suoque potius habitu vitam degere,
- Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.
- Tumens inani graculus superbia,
- Pennas pavoni quae deciderant sustulit
- Seque exornavit. Deinde contemnens suos
- Se inmiscuit pavonum formoso gregi.
- Illi inpudenti pennas eripiunt avi
- Fugantque rostris. Male mulcatus graculus
- Redire maerens coepit ad proprium genus;
- A quo repulsus tristem sustinuit notam.
- Tum quidam ex illis, quos prius despexerat:
- Contentus nostris si fuisses sedibus
- Et quod natura dederat voluisses pati,
- Nec illam expertus esses contumeliam