Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed dare materiam nobis quam carmina maius:
  2. nec tamen ex toto deserere illa potes.
  3. numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces,
  4. quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
  5. utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est.
  6. sed venit ad sacras nervus uterque manus,
  7. sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
  8. mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.
  9. quae quoniam nec nos unda summovit ab illa,
  10. ungula Gorgonei quam cava fecit equi,
  11. prosit opemque ferat communia sacra tueri,
  12. atque isdem studiis inposuisse manum:
  13. litora pellitis nimium subiecta Corallis
  14. ut tandem saevos effugiamque Getas:
  15. clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, [*](illo: ullo σ )
  16. qui minus Ausonia distet [*](distat: distet σ ) ab urbe, loco,
  17. unde tuas possim laudes celebrare recentes
  18. magnaque quam minima facta referre mora.
  19. tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli,
  20. numina, pro socero paene precare tuo.