Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
  2. et quisquis contra vel simul arma tulit,
  3. quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
  4. et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .
  5. di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,
  6. tantaque maiestas ore canentis eget.
  7. sic Chaos ex illa naturae mole prioris
  8. digestum partes scimus habere suas:
  9. sic adfectantes caelestia regna Gigantes
  10. ad Styga nimbifero vindicis igne datos .
  11. sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
  12. Alcides capta traxit ab Oechalia.
  13. et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
  14. sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
  15. siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
  16. restat in ingenio, serviet omne tibi.
  17. non potes officium vatis contemnere vates:
  18. iudicio pretium res habet ista tuo.
  19. quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,
  20. gloria Pieridum summa futurus eras.