Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem
  2. mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis,
  3. missaque di faciant Auroram occurrat ad illam,
  4. bis senos fasces quae tibi prima dabit:
  5. ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul
  6. et fiam turbae pars ego nulla tuae,
  7. in domini subeat partes et praestet amici
  8. officium iusso littera nostra die.
  9. atque ego si fatis genitus melioribus essem
  10. et mea sincere curreret axe rota,
  11. quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
  12. lingua salutandi munere functa tui,
  13. gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis,
  14. nec minus ille meus quam tuus esset honor.
  15. illa. confiteor, sic essem luce superbus,
  16. ut caperet fastus vix domus ulla meos:
  17. dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
  18. consulis ante pedes ire iuberer eques;
  19. et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
  20. gauderem lateris non habuisse locum,