Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec te missa super iaculorum turba moratur,
  2. nec quae vipereo tela cruore madent.
  3. spicula cum pictis haerent in casside pinnis,
  4. parsque fere scuti vulnere nulla vacat,
  5. nec corpus cunctos feliciter effugit ictus:
  6. sed minor est acri laudis amore dolor.
  7. talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax
  8. dicitur Hectoreas sustinuisse faces,
  9. ut propius ventum est admotaque dextera dextrae,
  10. resque fero potuit comminus ense geri,
  11. dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic,
  12. quotque neci dederis quosque quibusque modis.
  13. ense tuo factos calcabas victor acervos,
  14. inpositoque Getes sub pede multus erat.
  15. pugnat ad exemplum primi minor ordine pili,
  16. multaque fert miles vulnera, multa facit,
  17. sed tantum virtus alios tua praeterit omnes,
  18. ante citos quantum Pegasus ibit [*](ibat) equos,
  19. vincitur Aegisos, testataque tempus in omne
  20. sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.