Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Littera sera quidem, studiis exculte Suilii,
  2. huc tua pervenit, sed mihi grata tamen,
  3. qua, pia si possit superos lenire rogando
  4. gratia, laturum te mihi dicis opem.
  5. ut iam nil praestes, animi sum factus amici
  6. debitor, et meritum velle iuvare voco.
  7. impetus iste tuus longum modo duret in aevum,
  8. neve malis pietas sit tua lassa meis.
  9. ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,
  10. quae semper maneant inlabefacta precor.
  11. nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,
  12. et quae te generum, me vocat illa virum,
  13. ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis
  14. ducis et adfinem te pudet esse meum!
  15. at nihil hic dignum poteris reperire pudore
  16. praeter fortunam, quae mihi caeca fuit.
  17. seu genus excutias, equites ab origine prima
  18. usque per innumeros inveniemur avos:
  19. sive velis qui sint mores inquirere nostri,
  20. errorem misero detrahe, labe carent.