Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tenditur [*](tenditis corr. Owen) ad primum per densa pericula pilum,
  2. contigit ex merito qui tibi nuper honor,
  3. sit licet hic titulus plenus [*](plenis) tibi fructibus, ingens
  4. ipsa tamen virtus ordine maior erit.
  5. non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
  6. puniceam Getico sanguine fecit aquam.
  7. non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
  8. sensit in ingenio nil opis esse loci.
  9. nam, dubium positu melius defensa manune,
  10. urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
  11. Sithonio regi ferus interceperat illam
  12. hostis et ereptas victor habebat opes,
  13. donec fluminea devecta Vitellius unda
  14. intulit exposito milite signa Getis,
  15. at tibi, progenies alti fortissima Donni,
  16. venit in adversos impetus ire viros.
  17. nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,
  18. fortia ne possint facta latere caves,
  19. ingentique .gradu contra ferrumque locumque
  20. saxaque brumali grandine plura subis.