Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nam prius umbrosa carituros arbore montes,
  2. et freta velivolas non habitura rates,
  3. fluminaque in fontes cursu reditura supino,
  4. gratia quam meriti possit abire tui.
  5. haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate,
  6. sic fuerit vestrae causa peracta viae.’
  1. Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute,
  2. Nasonem nolles in quibus esse locis,
  3. sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!
  4. plus illud quam tua vota valet.
  5. in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est:
  6. iam tempus lustri transit in alterius.
  7. perstat enim fortuna tenax, votisque malignum
  8. opponit nostris insidiosa [*](invidiosa) pedem.
  9. certus eras pro me. Fabiae laus. Maxime, gentis,
  10. numen ad Augustum supplice voce loqui.
  11. occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis
  12. (nec fuero tanti) me reor esse tuae.
  13. iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:
  14. ipsum morte tua concidit auxilium.