Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae .
  2. spem nostram terras deseruitque simul,
  3. quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
  4. vestra procul positus carmen in ora dedi.
  5. quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
  6. iam modus et sacrae mitior ira domus,
  7. te quoque idem liquido possum iurare precari,
  8. o mihi non dubia cognite Brute nota.
  9. nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,
  10. hic tamen adverso tempore crevit amor.
  11. quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret,
  12. passuros poenam crederet esse duos.
  13. lenem te miseris genuit natura, nec ulli
  14. mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:
  15. ut qui quid valeas ignoret Marte forensi,
  16. posse tuo peragi vix putet ore reos.
  17. scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,
  18. supplicibus facilem, sontibus esse trucem,
  19. cum tibi suscepta est legis vindicta severae,
  20. verba velut tinctu [*](tinctum corr. Ehwald) singula virus habent.