Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
  2. de tanto dignis consule rebus aget .
  3. aut feret Augusto solitam natoque salutem,
  4. deque parum noto consulet officio.
  5. tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
  6. auferet . a magnis hunc colit ille deis.
  7. cum tamen a turba rerum requieverit harum,
  8. ad vos mansuetas porriget ille manus,
  9. quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
  10. talia vos illi reddere verba volo:
  11. ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
  12. quam prius a miti Caesare munus habet,
  13. te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
  14. barbariae tutas exhibuisse vias:
  15. sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
  16. effectum cura pectoris esse tui:
  17. addita praeterea vitae quoque multa tuendae
  18. munera, ne proprias attenuaret opes.
  19. pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
  20. se fore mancipii [*](mancipium tuum) tempus in omne tui.