Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro
  2. esse vel invicto clausa adamante putem,
  3. sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,
  4. invisus nobis quae duo Pontus habet,
  5. et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster,
  6. et possit fatum mollius esse meum,
  7. quam tua sint lasso [*](lapso) praecordia dura sodali.
  8. hic cumulus nostris absit abestque malis.
  9. tu modo per superos, quorum certissimus ille est,
  10. quo tuus assidue principe crevit honor,
  11. effice constanti profugum pietate tuendo,
  12. ne sperata meam deserat aura ratem,
  13. quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est;
  14. si modo, qui periit, ille perire potest.
  15. nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve,
  16. nec satis utilitas est mihi nota mea.
  17. crede mihi, miseros prudentia prima relinquit,
  18. et sensus cum re consiliumque fugit,
  19. ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus,
  20. quoque viam facias ad mea vota vado.