Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. O mihi non dubios inter memorande sodales,
  2. qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!
  3. unde saluteris, color hic tibi protinus index
  4. et structura mei carminis esse potest.
  5. non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
  6. qualis enim cumque est, non latet esse meam.
  7. ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
  8. quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
  9. quamlibet in multis positus noscere libellis,
  10. perque observatas inveniere notas.
  11. proderit auctorem vires, quas Hercule dignas
  12. novimus atque illi, quem canis ipse,[*](ipse esse) pares.
  13. et mea Musa potest, proprio deprensa colore,
  14. insignis vitiis forsitan esse suis.
  15. tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
  16. quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
  17. nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
  18. carmina, quae faciam paene poeta Getes.
  19. a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
  20. structaque sunt nostris barbara verba modis: