Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec [*](nec et vel non corr. σ ) potes in versum Tuticani more venire,
  2. fiat ut e longa syllaba prima brevis,
  3. aut producatur,[*](ut ducatur) quae nunc correptius exit,
  4. et sit porrecta longa secunda mora.
  5. his ego si vitiis ausim corrumpere nomen,
  6. ridear et merito pectus habere neger.
  7. haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
  8. quod meus adiecto faenore reddet [*](reddit) amor,
  9. teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
  10. paene mihi puero cognite paene puer,
  11. perque tot annorum seriem, quot habemus uterque,
  12. non mihi, quam fratri frater, amate minus.
  13. tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,
  14. eum regerem tenera frena novella manu.
  15. saepe ego correxi sub te censore libellos,
  16. saepe tibi admonitu facta litura meo est,
  17. dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis
  18. cum te Pieriae perdocuere deae.
  19. hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa
  20. venit ad albentis inlabefacta comas.