Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos,
  2. curvet ut inpulsos utilis aura sinus,
  3. nec bene cantantes labor est audire puellas:
  4. nec degustanti lotos amara fuit.
  5. hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos
  6. parte meae vitae, si modo dentur, emam.
  7. nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
  8. gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
  9. nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
  10. qui quota terroris pars solet esse mei!
  11. Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,
  12. Heniochae nautis plus nocuere rates,
  13. nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
  14. ter licet epotum ter vomat illa fretum,