Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
  2. litore pellitos inter agenda Getas.
  3. ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
  4. duritiae confers, Albinovane, meae?
  5. gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,
  6. atteritur [*](et teritur corr. Heinsius) pressa vomer aduncus humo.
  7. tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
  8. cessat duritia mors quoque victa mea.
  9. exemplum est animi nimium patientes Ulixes,
  10. iactatus dubio per duo lustra mari .
  11. tempora solliciti sed non tamen omnia fati
  12. pertulit, et placidae saepe fuere morae,
  13. an grave sex annis pulchram fovisse Calypso
  14. aequoreaeque fuit concubuisse deae?