Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui quamquam dextra regione licentius errant,
  2. securum latus hoc non tamen esse sinunt,
  3. hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis,
  4. hic freta vel pediti pervia reddit hiems,
  5. ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
  6. siccus contempta nave viator eat.
  7. qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt,
  8. quam miser est, qui fert asperiora fide!
  9. crede tamen; nec te causas nescire sinemus,
  10. horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,
  11. proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
  12. et quae praecipuum sidera frigus habent.
  13. hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
  14. et sumit vires a propiore loco.