Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,
  2. haec viget in nostris. Maxime, Musa locis!
  3. quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur,
  4. tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.
  1. Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
  2. carmina nescio quem carpere nostra refers :
  3. nil nisi me terra fruar ut propiore rogare,
  4. et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.
  5. o, quam de multis vitium reprehenditur unum!
  6. hoc peccat solum si mea Musa, bene est.
  7. ipse ego librorum video delicta meorum,
  8. cum sua plus iusto carmina quisque probet,
  9. auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim
  10. Thersiten facie dixerit esse bona.
  11. iudicium tamen hic nostrum non decipit error,
  12. nec, quicquid genui, protinus illud amo.
  13. cur igitur, si me videam delinquere, peccem,
  14. et patiar scripto crimen inesse, rogas?
  15. non eadem ratio est sentire et demere morbos;
  16. sensus inest cunctis, tollitur arte malum,