Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
  2. dona Tomitanus mittere posset ager.
  3. dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
  4. sed te, cum donas, ista iuvare solent.
  5. nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
  6. hostis ab agricola vix sinit illa fodi.
  7. purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
  8. sed non Sarmatico tingitur illa mari.
  9. vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti
  10. arte Tomitanae non didicere nurus,
  11. femina pro lana Cerealia munera frangit,
  12. suppositoque gravem vertice portat aquam.
  13. non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,
  14. nulla premunt ramos pondere poma suo. [*](suos)
  15. tristia deformes pariunt absinthia campi,
  16. terraque de fructu quam sit amara docet.
  17. nil igitur tota Ponti regione sinistri,
  18. quod mea sedulitas mittere posset, erat.
  19. clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
  20. hoste precor fiant illa cruenta tuo.