Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui,
  2. iudicium vires destituuntque meum.
  3. saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri)
  4. corrigere et longi ferre laboris onus.
  5. scribentem iuvat ipse labor [*](favor) minuitque laborem,
  6. cumque suo crescens pectore fervet opus.
  7. corrigere ut [*](et vel at: ut Burmann) res est tanto magis ardua quanto
  8. magnus Aristarcho maior Homerus erat,
  9. sic animum lento curarum frigore laedit
  10. et [*](et ut) cupidi cursus frena retentat equi.
  11. atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram,
  12. ossaque pacata nostra tegantur humo,
  13. ut mihi conanti nonnumquam intendere curas
  14. fortunae species obstat acerba meae,
  15. vixque mihi videor, faciam qui [*](qui quod vel cum) carmina, sanus,
  16. inque feris curem corrigere illa Getis.
  17. nil tamen e scriptis magis excusabile nostris,
  18. quam sensus cunctis paene quod unus inest.
  19. laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis.
  20. conveniens operi tempus utrumque suo est.