Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid cessas currum pompamque parare triumphis,
  2. Livia? dant nullas iam tibi bella moras.
  3. perfida damnatas Germania proicit hastas.
  4. iam pondus dices omen habere meum.
  5. crede, brevique fides aderit, geminabit honorem
  6. filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.
  7. prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
  8. ipsa potest solitum nosse corona caput:
  9. scuta sed et galeae gemmis radientur et auro,
  10. stentque super vinctos [*](iunctos vel victos) trunca tropaea viros:
  11. oppida turritis cingantur eburnea muris,
  12. fictaque res vero more putetur agi.
  13. squalidus inmissos fracta sub harundine crines
  14. Rhenus et infectas sanguine portet aquas,
  15. barbara iam capti poscunt insignia reges
  16. textaque fortuna divitiora sua,
  17. et quae praeterea virtus invicta tuorum
  18. saepe parata tibi, saepe paranda facit,
  19. di, quorum monitu sumus eventura locuti,
  20. verba, precor, celeri nostra probate fide.