Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si genus est mortis male vivere, terra moratur,
  2. et desunt fatis sola sepulchra meis.
  3. denique opus curae culpetur ut undique nostrae,
  4. officium nemo qui reprehendit erit.
  5. ut desint vires, tamen est laudanda voluntas:
  6. hac ego contentos auguror esse deos.
  7. haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras,
  8. et placeat caeso non minus agna bove.
  9. res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo
  10. Aeneadum [*](enidos vel aenidos vel aeneidos corr. Ehwald) vati grande fuisset onus.
  11. ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi
  12. pondera disparibus non potuere rotis,
  13. quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis :
  14. alter enim de te, Rhene, triumphus adest,
  15. inrita motorum [*](votorum corr. Heinsius) non sunt praesagia vatum .
  16. danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
  17. nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum.
  18. non bene pacatis flumina pota Getis:
  19. ista dei vox est, deus est in pectore nostro,
  20. haec duce praedico vaticinorque deo.