Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Quam legis, unde tibi mittatur epistula, quaeris?
  2. hinc, ubi caeruleis iungitur Hister aquis,
  3. ut regio dicta est, succurrere debet et auctor,
  4. laesus ab ingenio Naso poeta suo.
  5. qui tibi, quam mallet praesens adferre salutem,
  6. mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.
  7. legimus, o iuvenis patrii non degener oris,
  8. dicta tibi pleno verba diserta foro.
  9. quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas
  10. lecta satis multas, pauca fuisse queror.
  11. plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam
  12. non mihi, quam primo, grata fuere magis,
  13. cumque nihil [*](nihil sua) totiens lecta [*](lecta nihil) e dulcedine perdant,
  14. viribus illa suis, non novitate, placent.
  15. felices quibus haec ipso cognoscere in actu
  16. et tam facundo contigit ore frui!
  17. nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
  18. gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
  19. et magis adducto pomum decerpere ramo
  20. quam de caelata sumere lance iuvat.