Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. territus in cubitum relevo mea membra sinistrum,
  2. pulsus et e trepido pectore somnus abit.
  3. stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat,
  4. fulcra tenens laeva tristis acerna manu,
  5. nec torquem collo, nec habens crinale capillo,
  6. nec bene dispositas comptus, ut ante, comas,
  7. horrida pendebant molles super ora capilli,
  8. et visa est oculis horrida pinna meis,
  9. qualis in aeriae tergo solet esse columbae,
  10. tractatam multae quam tetigere manus.
  11. hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter,
  12. talibus adfata est libera lingua sonis:
  13. ‘o puer, exilii decepto causa magistro,
  14. quem fuit utilius non docuisse mihi,
  15. huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo,
  16. et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
  17. quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres?
  18. quae sunt, si nescis, invidiosa tibi.
  19. tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus:
  20. apposui senis te duce quinque pedes,