Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec me Maeonio consurgere carmine nec me
  2. dicere magnorum passus es acta ducum,
  3. forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes [*](ignis)
  4. ingenii vires comminuere mei.
  5. namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis
  6. in nullum mea mens grande vacavit opus,
  7. nec satis hoc fuerat, stulto [*](stultus) quoque carmine feci,
  8. Artibus ut posses non rudis esse meis.
  9. pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
  10. id quoque in extremis et sine pace locis.
  11. at non Chionides Eumolpus in Orphea talis,
  12. in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,
  13. praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,
  14. Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.
  15. nomina neu referam longum collecta per aevum,
  16. discipulo perii solus ab ipse meo.
  17. dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus,
  18. haec te discipulo dona magister habet,
  19. scis tamen, et liquido iuratus dicere possis,
  20. non ine legitimos sollicitasse toros.