Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid facere Ausonia geniti debetis in urbe,
  2. cum tangant duros [*](diros) talia facta Getas?
  3. adde quod est animus semper tibi mitis, et altae
  4. indicium mores nobilitatis habent,
  5. quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,
  6. quos Numa maternus non neget esse suos.
  7. adiectique probent genetiva ad nomina [*](agnomina) Cottae,
  8. si tu non esses, interitura domus,
  9. digne vir hac serie, lapso [*](lasso) succurrere amico
  10. conveniens istis moribus esse puta.
  1. Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
  2. o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
  3. dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra
  4. seu veri species seu fuit ille sopor.
  5. nox erat et bifores intrabat luna fenestras,
  6. mense fere medio quanta nitere solet.
  7. publica me requies curarum somnus habebat,
  8. fusaque erant toto languida membra toro,
  9. cum subito pinnis agitatus inhorruit aer,
  10. et gemuit parvo mota fenestra sono.