Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dixit, et audito patriae pia nomine virgo
  2. consortes urbis comperit esse suae.
  3. alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris,
  4. ad patrias sedes nuntius alter eat.
  5. ire iubet Pylades carum periturus Oresten;
  6. hic negat, inque vices pugnat uterque mori.
  7. extitit hoc unum, quo non convenerit illis:
  8. cetera par [*](pars corr. Naugerius) concors et sine lite fuit.
  9. dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris
  10. ad fratrem scriptas exarat illa notas.
  11. ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur
  12. (humanos casus aspice!) frater erat.
  13. nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae,
  14. clamque per inmensas puppe feruntur aquas.
  15. mirus amor iuvenum . quamvis abiere tot anni,
  16. in Scythia magnum nunc quoque nomen habent,’
  17. fabula narrata est postquam vulgaris ab illo,
  18. laudarunt omnes facta piamque fidem,
  19. scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,
  20. nomen amicitiae barbara corda movet,